Charter Document - 06340436
Charter Number: | 06340436 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1122 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Futuris notum fiat atque presentibus quod Gaufredus Furnarius de Trecis laude uxoris sue Laure et infantum suorum dedit Deo et beate matri ejus Marie Molismensi et fratribus Sancti Quintini sub titulo ejusdem virginis ibidem commorantibus terram Villaris Ursi ita dumtaxat ut in vita sua terciam partem monachi pro investitura duas vero post mortem suam residuas partes obtineant Preterea ne mutatione vel infestatione ministrorum homines prefate ville ultra modum inquietentur concessit ut minister de hominibus monachorum eidem terre preficiatur qui ecclesie terciam partem redditum et justiciarum duas quas sibi tantum in vita sua ut diximus retinuit partes reliquas conservet a quo tamen si voluerit idem Gaufredus fidelitatem suam exiget Quod si minister ab eo accusatus fuerit de partibus sibi contingentibus sive ut apertius dicatur de fidelitate male servata et comprobatus illata minime diluerit deponetur et alius de eadem villa loco ipsius substituetur Interfuerunt huic dono et diffinitioni idonei testes Dudo de Sancto Memorio Odo filius Josleni Hugo de Fogis et Rodulfus frater ejus Girbertus filius Milonis de Spinceio Gauterius frater ipsius Milonis Herbertus filius Grimaudi Herbertus major ipsius Gaufredi de Sancto Leone Ego denique Hato Dei gratia Trecensis episcopus hanc totam conventionem coram me et meis recitare feci et sicut prescriptum est Gaufredus cum filio suo Symone laudavit et approbavit atque idem scriptum sigillo nostro roborandum iteratisque testibus sicut inferius patet muniendum in manu nostra reposuit Testes itaque sunt isti Gibuinus archidiaconus et cancellarius Gauterius filius Ingermeri Isenbardus de Vitré Falco de Arzileriis Hugo Bellus filius Theoderici Dalmacii Otrannus de Capis