Charter Document - 06340433

Charter Document - 06340433


Charter Number: 06340433
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1097
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Noticie fidelium tam presentium quam futurorum tradere disponimus quod pratum quod est situm juxta murum Trecensis civitatis non longe ab ecclesia Sancti Quintini quod in vita sua Odo comes filius comitis Theobaldi dederat ecclesie Molismensi frater ejus qui ei in honore successit comes videlicet Hugo in quadam festivitate paschali curiam suam apud Molismum tenens videlicet anno MXCVII dominice Incarnationis rogatu Roberti ejusdem loci abbatis non solum ipsum pratum sed omnia dona quecumque comes Theobaldus pater ejus et Adhelaydis comitissa mater sua frater quoque ejus comes Odo attribuerant ecclesie Molismensi libentissime concessit Dedit preterea ipse comes hortolanum quendam custodem scilicet prati cum uxore et liberis suis omnes quoque redditus et justicias que jure in eo possidebat Ex his vero omnibus prenominatis rebus testes existunt Wido de Wangionisrivo Dudo Chatalaunensis civitatis vicedominus et multi alii Hec omnia prenominata conjunx ejusdem comitis Hugonis Constancia Philippi regis Francorum filia in camera Gauterii Belvacensis concessit presentibus illis testibus Gaufredo filio Otranni Odone presbitero cum multis aliis Ut autem hec omnia magis rata et autentica sint presente domno Gaufredo filio Ottranni misit ipsa comitissa quemdam nummum per domnum Nivelonem super altare Sancti Quintini