Charter Document - 06340376
Charter Number: | 06340376 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1158 - 1194 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego F dominus Causeoli notum facio presentibus et futuris quod Renardus pater meus de assensu meo domui Varennarum et monachis Sancte Marie Molismensis ibi constitutis dedit et concessit Laplanche sub Causeolo ut in ea cellam construerent et cimiterium ibi facerent benedici et ut illic ad voluntatem suam homines libere reciperent et haberent sine omni exactione et occasione preter custodiam castelli Quod donum et tunc laudavi et modo confirmo assensu uxoris mee Alaydis et liberorum meorum Renardi et aliorum heredum immo ipsum ampliavi de terciis Movioli Hanc autem elemosinam et hanc donationem postulo ab episcopis nostris cum fuerint a predictis monachis super hoc requisiti confirmari et illesam semper et sine diminutione conservari Hujus rei testes sunt Humbertus prior Varennarum Wiardus capellanus Causeoli et multi alii