Charter Document - 06340370

Charter Document - 06340370


Charter Number: 06340370
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1102
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus Dei gratia Lingonensis episcopus presentibus et futuris notum facio quod domnus Henricus de Firmitate dedit donum de Hestert et de Campaniaco Deo et beate virgini Marie Molismensis ecclesie et Sancto Gengulfo de Varennis pro salute anime sue uxorisque sue et filiorum suorum libere in perpetuum possidendum laudante hoc idem uxore sua Leugarde et filiis suis laudabili voluntate domno Pontio Rainardo quoque et Henrico Sane quoniam homines de Campaniaco parvum habebant finagium dederunt domno Rainerio de Caseolo corvariam unam pro pastura Varennarum et potestatis ejus et usuario in nemoribus in terris in pratis sine dampno faciendo si vero per animalia dampnum evenerit sine rectitudine simpliciter restituetur Considerans autem predictus Rainerius quod supramemoratus Henricus monachis de Varennis Campaniacum dedisset emulator boni operis factus concessit eisdem pro remedio anime sue corvariam ejusdem ville quam jure suprascripto possidebat et pasturam animalium in omni potestate sua laudante hoc filio ejus Rogerio et Ulrico de Acri Monte et uxore sua Adelina et Ranerio de Nogento et Gaufrido de Calvo Monte Insuper concesserunt quicquid quoquomodo adquirere possent monachi predicti de casamento suo sive per elemosinam sive per emptionem Hujus rei testes sunt ex parte ejus domnus Rainerius de Nogento Gaufredus de Calvo Monte Olricus de Acri Monte Petrus de Saxonisfonte Rogerius de Donno Martino ex parte vero nostra Emmauricus decanus Lingonensis Jocelinus Ayrardus Hugo Garnerius archidiaconi Werricus presbiter de Parnou Acta sunt hec Lingonis anno ab incarnatione Domini MCII indictione secunda epacta nulla concurrente secundo Pascali papa Romano Philipo rege Francorum regnante Qui vero hoc donum infringere vel detrahere voluerit anathematis gladio feriatur