Charter Document - 06340363

Charter Document - 06340363


Charter Number: 06340363
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1158 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Fulco dominus Caseoli assensu uxoris mee Alais et filii mei Renardi et aliorum heredum meorum pro salute anime mee do in elemosinam Deo et ecclesie Molismensi et fratribus ibidem Deo servientibus singulis annis in perpetuum quadraginta solidos Lingonensium quos assigno eis in censibus pratorum que sunt in potestate Varennarum quod vero reliquum fuerit assigno eis in reditibus ville que vocatur Chesas Ipsi vero fratres Molismenses concesserunt michi ut quamdiu vixero missam de sancta Maria cum autem mortuus fuero missam pro defunctis in perpetuum pro me celebrent et anniversarium pro me et uxore mea