Charter Document - 06340362

Charter Document - 06340362


Charter Number: 06340362
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158 - 1159
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notum esse volo presentibus et futuris quod Raynardus dominus Caseoly ante obitum suum laudante uxore sua Hawiz et Fulcone filio suo pro remedio anime sue condonavit Beate Marie Molismensi et monachis apud Varennas degentibus consuetudinem quam in eadem villa tam ipse quam sui antecessores habuerant Siquidem talis extiterat consuetudo ut quicumque de hominibus monachorum apud Varennas suum relinquebat quocumque modo tenamentum in terris et pratis ad manum predicti domini excepto manso transsibat nec eidem homini vel alii licebat ad eamdem nisi de permissione domini de Caseolo redire possessionem Hoc igitur totum absolute sine ulla retentione predictis monachis in elemosinam remisit et condonavit tam de hominibus indigenis monachorum quam de advenis qui super terram ipsorum sunt amaysati Hanc autem elemosinam sicut domnus fecerat Raynardus et predicta uxor ejus et filius laudaverant postea recognoverunt et laudaverunt coram multis Lingonis in curia et presentia nostra sed et Raynerius predicti Raynardi germanus quod ad se pertinebat Ne quis igitur in posterum super hac re predictos filios nostros monachos de Varennis inquietare presumat hanc confirmationis nostre cartam subnotatis testibus qui hoc viderunt et audierunt fieri precepi cum nostri auctoritate sigilli Hujus rei testes sunt Odo venerabilis abbas de Morimundi et Ulricus Sanctorum Geminorum prepositus et multi alii Actum anno ab incarnatione Domini MCLVIII pontificatus nostri XIX