Charter Document - 06340361

Charter Document - 06340361


Charter Number: 06340361
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1157 - 1158
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus ecclesie filiis in perpetuum Sicut injusta petentibus viriliter resistere debemus sic justis fidelium peticionibus facilis tribuendus est effectus Noverint igitur presentes et secuturi quod Rainardus Causeoli dominus presentiam nostram adiit et ut ecclesiam Causeoli ac decimam Molismensi ecclesie concederemus humiliter postulavit Cujus justis peticionibus benigne annuentes Beate Marie Molismensi et fratribus apud Varennas Deo servientibus jam dicti castri ecclesiam cum appendiciis suis ac decimam concessimus eo tamen tenore ut post decessum Jocelini sacerdotis vel si aliquo modo ecclesiam dimiserit liberam presbiteri electionem monachi habeant Omnium ecclesie reddituum ac decime medietatem accipiant excepto quod presbiter cum sua parte presbiterium habeat scilicet confessiones nuptias reconciliationes parientium peras ju[ditiorum benedictio]nes bapisteria albatos quos infra XL dies mori contigerit denarium caritatis diei dominici [tricenariorum vero m]edietatem verum si de refectionibus et nuptiis redemptio facta fuerit monachi medietatem habebunt Hujus rei testes sunt Humbertus decanus Guido thesaurarius Fulco Pontius Hugo archidiaconi Ulricus Sanctorum Geminorum prepositus Durannus Runcha Et ut hoc ratum et inconvulsum permaneat sigilli nostri auctoritate munimus Si quis nostre institucioni contrarius extiterit usque ad dignam satisfactionem anathematis vinculo innodetur Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo LVII Data per manum Fulconis cancellarii