Charter Document - 06340333

Charter Document - 06340333


Charter Number: 06340333
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1106
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Cum seges generis humani modo ortu florere incipiat modo mortis falce metatur ne posteri nostri de certis incerti fiant utile ducimus litterarum apicibus commendare sigilloque nostro corroborare munus quod a nobis dilectus filius noster Almaricus pie postulavit pieque impetravit donari ecclesie Xpisti et Beate Marie Molismensi ad sumptus fratrum in basilica Beati Desiderii Deo famulantium Noverit igitur omnium caritas quod ego Robertus Lingonice sedis antistes de gratia quam de Domini mensa recipimus eis qui ad eamdem mensam vocati sunt licet non omnibus valeamus aliquibus tamen pro posse nostro dignum arbitramur aliquam largiri portionem Prece itaque dilectissimi filii nostri Almarrici et quorumdam aliorum canonicorum communis assensu capituli concedimus Deo et Beate Marie Molismensis videlicet ecclesie et fratribus apud nos in basilica Beati Desiderii conversantibus ut prelibatum est annuales consuetudines prebendarum nostrarum sub hoc tenore ut quocumque loco canonicus obierit aut si etiam in mortali lecto vitam mutaverit ut canonicus regularis vel monachus efficiatur prebende redditus tocius anni monachis tribuantur unde Molismensis ecclesia et fratres in ecclesia Sancti Desiderii commorantes officia mortuorum pro ejus anime remedio per totum annum devote concelebrent Actum est hoc in capitulo Sancti Mammetis publice coram subscriptis testibus et aliis quampluribus hoc idem laudantibus et concedentibus Quicumque huic testamento contradicere voluerit anathema fiat nisi corrigatur Signum Roberti episcopi S Amalrici decani S Lamberti erarii S Goscelini archidiaconi S Girardi archidiaconi S Hugonis archidiaconi S Varnerii archidiaconi S Teoderici capellani episcopi S Duranni presbiteri S Herberti presbiteri S Teoderici presbiteri S Petri presbiteri S Hunberti diaconi S Petri diaconi S Constantii diaconi S Arnulfi diaconi S Norberti diaconi S Duranni diaconi S Rodulfi subdiaconi S Amalrici subdiaconi S Constantini subdiaconi S Hugonis subdiaconi S Teobaudi subdiaconi S Duranni subdiaconi Hoc autem factum est anno ab incarnatione Domini MCVI indictione XIIII epacta XIIII rege Francorum Philippo regnante