Charter Document - 06340331

Charter Document - 06340331


Charter Number: 06340331
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1101
Date type: Internal, A.D., Lunar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Ego Robertus Dei gratia Lingonice sedis antistes ad omnium volo notitiam perveniri quod in mea contigit presencia pertractari Quidam siquidem Hunbertus cognomento Brunus Fontis Ville dominus a tempore canonicorum Sancti Desiderii Lingonensis quicquid ipsa ecclesia Sancti Desiderii in villa de Montigniaco habebat abstulerat et violenter possidebat propter hoc igitur et alia dicte ecclesie dampna illata anathematis eum vinculo innodavimus quo diutius in eadem sententia perdurante pater ejus interim est defunctus ipse vero metu postea correptus divino ad nos et capitulum nostrum humiliter accessit jus ecclesie Sancti Desiderii Lingonensis et monachorum inibi commorantium publice recognovit dampnaque restituit Habent itaque idem monachi Sancti Desiderii in villa de Montigneyo spetialiter ipsam ecclesiam libere possidendam et absolute ita ut ibi sicut in aliis ecclesiis suis sibi ipsi eligant sacerdotem et episcopo representent presentatus autem in presentia prioris Sancti Desiderii et fratrum ejus de juris eorum fideli conservatione juramentum faciet sicque beneficium ecclesie illius ab ipsis possidebit tanquam ipsorum deinceps pro hoc maxime justiciarius existens cura tamen animarum de manu episcopi ab eo recepta Sane duas monachi partes in ecclesia illa habent sicut antea canonici habuerant presbiter vero terciam In nemoribus quoque ad villam ipsam pertinentibus tanta eorumdem justitia est monachorum ut nullus absque suorum vel ministerialium suorum permissu materiam id est merrien excidere vel culturam exercere sive aliud quid capere debeat aut presumat quod si ibi agrestia animalia capta seu apes invente fuerint dimidiam habebunt partem monachi Habent etiam in terris cultis decimas et tercias in incultis jura pascualia et in pratis censualia Si vero dominus de Fovens suam ibi habet carrucam tercias monachi et decimas accipiunt Terre autem de Fagillo a loco qui dicitur Val Colin ad Gentilfontaine et omnia ad villam de Montigneio pertinentia sicuti antiquitus dicti solebant canonici possidere idem Hunbertus de Sancti Desiderii Lingonensis alodio esse et ad monachos loci ipsius proprie pertinere in presentia nostra publice recognovit exceptis militaribus casamentis Universa itaque hec predictis monachis cum ecclesia eorum Sancti Desiderii Lingonensis de consensu totius capituli nostri sub ea libertate dono et perpetuo possidenda concedo ut nullus presbiter in eadem Sancti Desiderii ecclesia nisi de parrochianis suis aliquem ibi sepeliendum adduxerit missam celebret vel ullam contra priorem et monachos ibi exerceat potestatem Aditio quoque ob honorem et reverentiam dicti egregii martiris sancti Desiderii signum pro defunctis Lingonice civitatis in ecclesia monachorum in qua sepultus est specialiter esse pulsandum corpora ibi priusquam alibi presentanda missas quoque celebrandas et etiam absque omni calumpnia ibi sepeliendos quicumque de eadem civitate vel de alio quolibet exterius loco se ibi poposcerint sepeliri salvo jure capellani sui et annuas ibi oblationes a defunctorum amicis et tricenarios absque contradictione et reclamatione parrochiani sui Sancti Mammetis faciendos que consuetudinis fuisse antique sicque ad nostra usque tempora libere et quiete noscuntur perdurasse Hujus itaque donationis nostre paginam personis capituli nostri laudantibus nostro confirmatam sigillo quisquis deinceps ausu presumpserit temerario infringere vel monachos Sancti Desiderii exinde perturbare divinam in se ipso sentiat ultionem et a sacratissimo corpore et sanguine Jhesu Xpisti segregatus perpetuo anathemate feriatur donec ad emendationem venerit Actum hoc anno ab incarnatione Domini MC primo indictione VIIII epacta XVIII concurrente I ciclo lunari XVI Paschali Romano pontifice presidente Philippo rege Francorum feliciter regnante testibus hiis Amalrico Lingonensi decano Jocelino Gerardo Hugone Warnerio archidiaconis nostris Lamberto erario Teoderico capellano nostro Duranno Herberto presbiteris Hunberto Petro diaconibus Constantio Radulfo Amalrico et Constantino subdiaconibus nostris