Charter Document - 06340328

Charter Document - 06340328


Charter Number: 06340328
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1101
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus Dei gracia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Gerardus de Scoto cum fratre suo Jocelino et filiis suis Gerardo videlicet et Alberico Jocelino et Engeberto canonico Lingonensi concedente Theobaldo fratre eorum Theodericus quoque de Rasennariis nepos eorum qui tocius alodii medietatem jure hereditario possidebat cum fratribus et sororibus suis Gocelinus etiam Summe Ville et Richardus de Vercello Berengarius quoque de Calvo Monte et Petrus de Saxonisfonte cum Ellebaudo fratre ejus isti omnes prenominati dederunt Deo et Beate Marie Molismensi necnon et ecclesie Sancti Desiderii Lingonensis quicquid apud Montem Syon possidebant in hominibus videlicet in terris in pratis in nemoribus nichil omnino sibi retinentes preter servos suos quos propter hospitandi gratiam sibi retinuerunt de cetero in potestate et in justicia monachorum sicut ceteri homines ejusdem ville subjecti erunt reddentes consuetudines debitas et cetera que ab eis exigentur et preter medietatem decimarum sibi retentarum Concesserunt etiam predicte ecclesie et laudaverunt quicquid de casamento suo emptione vel elemosina acquirere possent Nichilominus etiam hoc pretaxatis beneficiis adjecerunt quod si sine herede filii vel filie ab hac vita decederent vel alter eorum totum ecclesie sepe dicte libere et absolute remaneret nec illud vendere in vita sua nec in vadium ponere liceret Pro hujusmodi autem conventione et elemosina dedit predictis militibus pro caritate domnus Enmauricus Lingonensis ecclesie decanus LXXX libras ut nichil deinceps in hiis reclamare possent Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCI Paschali papa existente Romano Hujus rei testes sunt Gaufridus de Calvo Monte Emmauricus decanus et multi alii Qui vero hoc donum infringere vel distrahere voluerit anathema sit Amen De terra Sancti Audoeni et de terra Sancti Petri Cluniacensis que est in territorio hujus ville prenominate habent monachi justiciam Finagium hujus ville durat usque ad Summostier et usque ad Villare Siccum et usque ad Busserias et usque ad Wandelancort per medium finagium d'Outramont et usque ad Brecons et usque ad Bleconvillam Ibunt bestie de Monceon per pascua libere et absolute absque dampno faciendo et si dampnum forte fecerint redderent duorum proborum hominum testimonio sine jusjurando Hec concessit Gaufridus et Renerus de Calvo Monte