Charter Document - 06340288
Charter Number: | 06340288 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Molismensibus salutem et apostolicam benedictionem Cum olim ad nostram audientiam pervenisset quod monasterium Molismense graviter esset in temporalibus spiritualibusque collapsum dilecto filio abbati Cisterciensi dedimus in mandatis ut ad ipsum cum ea diligentia qua solebat suas filias visitare annuatim accedens corrigeret tam in capite quam in membris que corrigenda regulariter inveniret et statueret statuenda postmodum autem plerique viri religiosi per suas nobis litteras intimarunt quod abbate ipso prefatum monasterium visitante repertum fuit in bono spiritualium et temporalium statu manere ac sicut tu fili abbas per evidentem exposueris rationem debitum viginti duorum milium librarum quo cum suscepisti administrationem ipsius illud inveneras oneratum per factam solutionem extenuaras in tantum quod nonnisi mille quingenta libre remanserant exsolvende reductis etiam ad monasterium ipsum possessionibus multis et magnis que sub fenore fuerant obligate mille septingentis libris exceptis quas in monasterio reparando constiterat te per testes ydoneos expendisse unde pro monasterio ipso nobis fuit humiliter supplicatum ut cum ex visitatione predicta que dicebatur per emulos monasterii fuisse surrepta eidem monasterio utilitas aliqua non provenerit nec proventura etiam crederetur quin potius jam fuisset inutiliter in expensis ejus occasione gravatum maxime quia timebatur ne pretextu visitationis ipsius jus correctionis perpetue usurparetur in eo revocare dignaremur eamdem nos ergo sicut fueramus ante tristati cum de lapsu ipsius monasterii nobis extitit nuntiatum ita postea de boni status ipsius relatione gavisi attendendo quod prefatus abbas ad exequendum commisse sibi legationis officium de mandato nostro contra hereticos proficiscebatur in provincia Narbonensi quo minus poterat monasterii sepe dicti negotium procurare venerabili fratri nostro Trecensi episcopo et collegis ipsius dedimus in preceptis ut cum idem abbas nichil nobis de hujusmodi nuntiasset non obstantibus litteris obtentis ad ipsum super premissis inquirerent diligentius veritatem et inquisitam nobis fideliter rescribere procurarent ut per eos certiores effecti procederemus in facto sicut nobis Dominus inspiraret ipsi vero in inquisitionem eorum sollicite procedentes ad presentiam nostram inquisita remittere curaverint per que videtur ostensum quod idem monasterium per laudabilem regiminis tui curam spiritualiter et temporaliter profecit in multis cum sicut est assertum a pluribus et a nemine contradictum contractorum antea debitorum numerosa solutio et obligatarum possessionum redemptio studiosa muralis quoque reparatio fabrice ac moralis reformatio discipline te fili abbas domui tue bene prepositum fateantur super quo sollicitudinis tue prudentiam plurimum in Domino commendantes monemus attentius et hortamur quatinus sequencia continuando prioribus in incepto bono non deficias sed proficias ac more navis contra ictum fluminis ascendentis que imo in loco nequaquam stare permittitur quoniam ad inferiora relabitur nisi ad superiora conetur posteriorum oblitus ad anteriora cum apostolo te extendas et inceptum opus studio satagas incessante proficere ne quod absiti hoc ipsum quod operatus es incidens possit remissio vacuare ut autem eo melius quo liberius utilitates valeas dicti monasterii promovere quod per Dei gratiam et diligentiam tuam in eo asseritur esse statu quod visitatoris extrinseci sollicitudine non indigeat a predicto visitationis mandato auctoritate presentium vos reddimus absolutos presertim cum idem ex injuncto sibi legationis offitio contra Provintiales hereticos ecclesie negotiis occupatus si etiam expediret minus posset circa ista versari et caveri quoque sicut petis oporteat ne pretextu visitationis ipsius jus correctionis perpetue in monasterio ipso valeat usurpari Tu igitur fili abbas ita vigila circa ipsum ut alienam non oporteat ibi vigiliam adhiberi ne si secus faceres aliter nos de ipso compelles cogitare Datum Laterani II idus februarii pontificatus nostri anno undecimo