Charter Document - 06340261
Charter Number: | 06340261 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1217 - 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturis quod cum causa verteretur inter abbatem et conventum Molismensem ex una parte et leprosos ejusdem ville super pratis terris vineis juribus et consuetudinibus per arbitrium virorum bonorum videlicet J decani Molismensis et Wiardi militis castellani de Muxeio pacificati sunt in hunc modum quod de tredecim gelinis terrarum quas habent leprosi ad terragium in finagio Molismensi duas gelinas solvent pro decima et pro terragio in exoneratione vehiculi cujuscumque vocato prius alta voce famulo ecclesie Molismensis qui ad hoc recipiendum debet presens esse in domo leprosorum et si presens non fuerit vel se absentaverit vehiculum et jus dicte ecclesie seorsum fideliter conservabit Item de aliis terris quas non habent ad terragium in finagio Molismensi solvent in granchia sua dicti leprosi duodecimam gelinam pro decima Item si extra finagium Molismense terras excolant leprosi et illarum terrarum gelinas deferant ad grangiam suam vicesimam quartam pro medietate decime sicut jus se haberet solvent in grangia sua Super hiis predictis quicumque fuerit magister de domo leprosorum semel jurabit et famuli quicumque adducent bladum ad grangiam singulis annis ante messem ad requisitionem mandati ecclesie Molismensis tenebuntur jurare quod jus dicte ecclesie fideliter conservabunt Nichilominus de aliis fructibus terrarum prefati leprosi solvent decimas suas prout jus se habuerit et consuetudo approbata Item pro situ domus sue et pro illis terris pratis et vineis que libere possidebant et pro corveis carrucarum que exigebantur a leprosis sicut ab aliis hominibus de Molismo quinque solidos pruviniensium et duo sextaria avene ad mensuram Molismensem et omnes alios census sicut prius debebant apud Molismum dicti leprosi annuatim in festo beati Remigii prefate ecclesie solvere tenebuntur Si quis fundus vel census ubicumque dicta ecclesia suam habuerit justiciam ad dictos leprosos devenerit ultra annum et diem sine assensu abbatis et conventus ipsi leprosi non poterunt retinere si vero ad libitum vel ad commodum suum sepe dicti leprosi non possent de prefatis censibus sive fundis infra dictum terminum se exuere electis IIII bonis viris ab utraque parte duobus ad estimationem eorum quinta parte minus de precio soluto prius precio estimato infra quindecim dies dicta ecclesia sibi retinere teneretur Et tali modo ea que nunc leprosi possident a dictis abbate et conventu sine alterius prejuditio laudantur Et ut ratum habeatur ego predictus J decanus Molismensis ad peticionem parcium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum []