Charter Document - 06340123

Charter Document - 06340123


Charter Number: 06340123
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1229 - 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Erardus dominus de Chacenay notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego laude et assensu Ameline uxoris mee et Erardi et Hugonis heredum meorum talem communitatem feci cum abbate et conventu Molismi de hominibus et feminis quas habemus vel habituri sumus ego ex una parte et dicti abbas et conventus ex alia in villa de Essoya quod homines mei cum feminis ipsorum et homines ipsorum cum feminis meis successive sine ulla contradictione vicissim jungent conubia ita quod medietas tocius sobolis eorum mea erit et altera medietas ecclesie Molismensis Hec autem sunt nomina feminarum mearum que cum hominibus Molismensis ecclesie contraxerunt femina Gilleberti filii Landrici femina Alberti Motet femina Pagani femina Henrici Palestel femina Petri Cabai femina Jordani femina Xpistofori filii Johannis de Seles femina Roscelini Et hec sunt nomina feminarum ecclesie Molismensis que contraxerunt cum hominibus meis femina Petri Lovel Aeliz femina Tierrici femina Warnerii femina Renaudi femina domni Mathei femina Petri prepositi Sciendum igitur quod tam istarum omnium quam omnium hominum et feminarum quas habeo vel habiturus sum in posterum talis est communitas inter me ex una parte et ecclesiam Molismensem ex altera quod quicumque ex hiis omnibus vel ex eorum heredibus nati sunt vel in posterum nascituri ex communitate scilicet conjugii hominum et feminarum mearum cum hominibus ecclesie Molismensis et feminis equaliter dividentur inter me vel heredes meos ex una parte et ecclesiam Molismensem ex alia Cum vero alteri parcium placuerit quod infantes dividantur ad petitionem ipsius fiet particio ita quod pars altera nec impedire poterit nec differre Partiti vero infantes in quamcumque partem venerint partem que illos de hereditate patrum et matrum contigerit de quocumque movebit hereditas participaliter obtinebunt salvo tamen jure domini ad quem spectat ipsius hereditatis dominium Ut igitur hec omnia rata in perpetuum et inconcussa permaneant ego presentem cartam inde conscribi volui et sigilli mei munimine roborari Actum anno ab incarnatione Domini MCCXXIX