Charter Document - 06340096

Charter Document - 06340096


Charter Number: 06340096
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1247 - 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galcherus de Sancto Florentino miles Paciaci et Laignie dominus tam presentibus quam futuris notum facio quod viri religiosi Xpistoforus abbas Molismensis et ejusdem loci conventus in tota justicia sua quam habent in hominibus et feminis in bosco et plano pascuis et aquis apud Marcenaium et in totam remanentiam quam habent in dicta villa item in hominibus et feminis terciis tailliis et censivis quas habent apud Laigniam me et heredes meos Laignie dominos in perpetuum associaverunt In quibus hominibus de Laignia ego et heredes mei et ipsi monachi justiciam habebimus et costumas et in censivis predictis laudes et ventas quarum medietas erit mea et alia medietas erit ipsorum Item medietatem eschetarum hominum et feminarum quos habent in prefatis villis de Marcenaio et de Laignia michi et heredibus meis Laignie dominis concesserunt jure perpetuo possidendam ita quod si aliquis hominum vel feminarum dictarum ville de Marcenayo et Laignie ad dictos monachos pertinentium sine herede corporis sui decesserit tota hereditas ipsius erit in manu dicte ecclesie et in manu mea vel heredum meorum Laignie dominorum et non poterimus eam tenere ultra annum et diem immo de communi assensu vendemus eam gentibus societatis et medietas venditionis erit monachorum et alia medietas erit mea vel heredum meorum Laignie dominorum Item medietatem abbonamentorum et talliarum que abbonamenta et tallie fient et recipientur in domo ipsorum apud Marcenay tam de mandato ipsorum quam de mandato meo vel heredum meorum Laignie dominorum equaliter dividentur Similiter et abbonamenta et omnia alia ad dictam villam de Marcenay pertinentia que habent fieri vel dividi inter ipsos et me vel heredes meos Laignie dominos tam de mandato ipsorum quam de meo vel heredum meorum Laignie dominorum equaliter dividentur Mobilia vero si qua de eschetis predictis superfuerint legatis debitis et sepulturis mortuorum primo persolutis inter ipsos et me vel heredes meos Laignie dominos per medium dividentur Si autem contigerit quod homines sive femine de Molismo vel de alia terra ipsorum monachorum ad dictam villam de Marcennay per maritagium sive alio quocumque modo venerint moraturi de societate predicta sine reclamatione qualibet erunt Et si homines vel femine de Marcenay vel de Laignia pertinentes ad ipsos monachos apud Molismum sive ad aliam terram ipsorum monachorum per maritagium vel alio modo venerint moraturi sine contradictione libere et integre erunt ecclesie memorate Quod si homines vel femine mee vel heredum meorum Laignie dominorum qui de societate predicta erunt ad dictam villam de Marcennayo venerint moraturi inter me et heredes meos Laignie dominos et dictos monachos communes erunt Et si aliqui hominum et feminarum mearum hominibus vel feminis ipsorum monachorum apud Laigniam commorantibus per maritagium se junxerint inter me et heredes meos et ipsos monachos communes erunt Nec ego aut heredes mei aliquem hominum et feminarum dicte societatis in tota terra vel heredum meorum retinere poterimus aut defendere contra ecclesiam memoratam Si autem abbas et monachi rogatam fecerint in dictis hominibus sicut solet fieri inter ipsos et me vel heredes meos Laignie dominos erit commune quicquid acceperint ab eisdem similiter in omnibus modis et commodis que ego aut heredes mei Laignie domini aut monachi predicti prece gratia aut timore extorserimus dicti monachi capient medietatem et nos aliam Item si ego aut heredes mei in dicta villa de Marcenayo aut in ejus finagio aliquid acquisierimus aut si inter initium fontis Laignie et Grisolias molendinum aliquod unum vel plura acquisierimus medietatem habebunt monachi memorati et nos aliam medietatem probatorum sumptuum primo ab eis michi vel heredibus meis Lagnie dominis medietate persoluta Ego autem aut heredes mei Laignie domini in dicta villa de Marcenayo et in ejus justitia nichil novum facere vel statuere poterimus sine consensu et voluntate dictorum monachorum nec etiam destruere constitutum Et sciendum quod quotienscumque apud Molismum abbas constituetur novus homines et femine de Marcennaco fidelitatem facient novo abbati similiter facient et heredibus meis qui novi venient ad tenendam Lagniam Prepositus vero qui in villa Marcennaci et apud Laigniam pro dicta societate servanda statuetur a monachis eligetur et ponetur et faciet juramentum fidelitatis monachis et michi vel heredibus meis antequam de prepositura se intromittat et si autem se intromitteret sexaginta solidos emendaret que emenda per medium dividetur Si prepositura venditur de communi assensu vendetur et precium venditionis inter me et heredes meos et dictos monachos equaliter dividetur prepositus vero de medietate dicte venditionis antequam de prepositura se aliquatenus intromittat bonos plegios dabit monachis memoratis et michi vel heredibus meis Lagnie dominis de alia medietate Si autem prepositura non vendatur prepositus omnium acquisitorum donorum exactionum sive extorsionum de quocumque venient vel quocumque modo fient per juramentum suum dictis monachis medietatem et michi vel heredibus meis Laignie dominis aliam medietatem dividet Evoluto autem anno prepositus de Marcennay vel ex toto mutabitur vel de novo restituetur quod si restituetur juramentum suum faciet tanquam Nullus etiam servientium nostrorum de rebus ipsorum de Marcennay et de Laignia in dicta societate contentis se intromittet nisi solus ille prepositus qui ad dictam societatem servandam specialiter statuetur Preterea sciendum est quod ego aut heredes mei Laignie domini homines dicte societatis non poterimus ducere extra finagium suum ultra unam dietam pro aliqua necessitate quin ita sit quod in sequenti die redire valeant ad sua hospitia competenter Qui autem ad submonitionem meam vel heredum meorum Laignie dominorum ire contempserit quinque solidos divionensium emendabit quorum medietas erit monachorum et alia medietas erit mea vel heredum meorum Laignie dominorum que submonitio quociens facta fuerit per me vel heredes meos et per monachos fiet Preterea in predictis nemoribus planis pascuis pratis terris et aquis que ad monachos ipsos sunt pertinentia custodes sive forestarii ponentur de communi assensu eorum videlicet et meo vel heredum meorum In villa de Marcennaco et in Laignia forefacta que inde evenerint jurati forestarii et custodes per juramentum suum unicuique parti reddent per medium Ita tamen quod de eisdem nemoribus capient monachi quicquid eis necesse fuerit ad usum Molismi et Marcennaii tam in grosso quam in gracili jacente et stante sicco et viridi a pede usque ad cimam Simili modo etiam et in nemoribus meis excepto Codreto ad omnia necessaria domus et furni ipsorum de Marcennayo et ad quicquid edificare vel refacere voluerint tam in Marcennayo quam in ejus finagio omnimodum usuarium habebunt monachi memorati Si vero nemora de Marcennayo posita fuerint in foresta et vendita fuerint medietas precii erit mea vel heredum meorum et altera medietas erit monachorum hoc excepto quod monachi omnimodum usuarium tam ad furnos suos quam ad alia sibi retinuerunt ad loca prefata Marcenaii scilicet et Molismi et in predicto modo in predictis nemoribus in foresta positis custodes etiam ponentur De predictis vero nemoribus ego predictus dominus nec heredes mei Laignie domini nichil alicui conferre poterimus sine consensu dictorum monachorum nec ipsi similiter sine consensu meo vel heredum meorum Laignie dominorum In usuario autem quod concessi hominibus de Marcennaio in bosco meo de Logeio ad boscum mortuum ego et heredes mei tenemur eos conducere et guarantire solventibus eis costumam gallinarum et avene quam michi debent inde solvere in festo sancti Remigii annuatim quarum gallinarum et avene medietas erit mea vel heredum meorum Laignie dominorum et alia medietas erit monachorum Pro recompensatione autem gisti quod reclamabam apud Marcennaium homines loci illius decem libras Divionensis monete annuatim in quolibet festo beati Remigii michi et heredibus meis Laignie dominis persolvent in quibus monachi nichil habebunt quas teneo a Nivernensi comitissa similiter homines de Marcennayo eisdem monachis in festo predicto decem libras divionensium persolvent in quibus ego et heredes mei Laignie domini nichil habebimus et tamen ad satisfactionem dicte summe eis facere haberi juvabimus omnino eosdem Illa autem omnia que ante societatem istam apud Marcennayum reclamabam quitavi et quito penitus nichil reclamans nisi hoc quod in hac societate michi vel heredibus meis Laignie dominis dederunt In quodam autem stagno quod juxta Marcennayum et in ejus finagio debemus facere ego et ipsi monachi in molendino et in chauceia sumptus et misias et costamenta debeo per medium ponere hoc excepto quod prata sua sive terras que vel quas stagnum occupaverit primo dabunt ad quorum opus et fabricam stagni chauceie et molendini et ad edificare et ad reficere quicquid necessarium fuerit ad predicta omnimodum usuarium in omnibus forestis meis concedo in perpetuum excepto Codreto bosco nostro In predicto quoque stagno nunquam piscari potero ego nec aliquis ex parte mea sine assensu dictorum monachorum nec ipsi nec aliquis ex parte ipsorum sine consensu meo vel heredum meorum Laignie dominorum Sed in blado aut farina aut piscibus et quibuscumque proventibus dicti stagni et molendini in eo facti medietatem habebo ego aut heredes mei et monachi aliam medietatem Ego autem aut heredes mei Laignie domini in ipso molendino molere non poterimus sine molitura similiter nec ipsi monachi Ego et heredes mei omnes homines meos de Laignia tenemur facere molere per bannum ad illud molendinum et quicumque hominum vel feminarum mearum de Laignia quotienscumque post bannum inventus fuerit molere alibi quam ad dictum molendinum quinque solidos divionensium pro emenda solvere tenetur quorum medietas erit mea vel heredum meorum et altera medietas erit monachorum Omnia vero bona ipsorum ad villam de Marcennayo vel de Laignia pertinentia ego et heredes mei Laignie domini tanquam homines ligii ecclesie Molismensis tenemur garantire et eis impendere consilium et auxilium ferre bona fide ita quod omnia sua ad dictas villas de Marcennayo et de Laignia pertinentia ipsis omnimode salva erunt bona fide Hanc autem societatem fecerunt abbas et conventus predicti salvis sibi domibus suis et granchiis suis cum porprisiis earumdem et aliis censibus et terciis suis sive terragiis et decimis vineis pratis gaagnagiis corveis furno et omnibus aliis ad ipsos pertinentibus que omnia in dicta villa de Marcennayo et in ejus finagio sibi integraliter retinuerunt Sciendum est igitur quod neque pro pace aliqua nec pro casu aliquo ego Galcherus predictus aut heredes mei Laignie domini dictam societatem in alia manu ponere aut dimittere poterimus quam in manu nostra aut ecclesie Molismensis sed quicumque pro tempore erunt Laignie domini dictam societatem de Marcennayo et de Laignia in manu sua semper tenebunt in feodum ab ecclesia Molismensi et pro ipsa societate erunt homines ligii dicte ecclesie et facient inde homagium cuique novo abbati ecclesie predicte Ego vero homagium inde feci Xpistoforo abbati Molismensi et juravi ei et ecclesie fidelitatem tenere et societatem istam fideliter et firmiter observare Similiter et heredes mei Laignie domini jurabunt aliam societatem se firmiter et fideliter observare et requisiti ab abbatibus Molismensibus facere tenebuntur homagium eis et ecclesie nec aliquid in dicta societate heredes mei Laignie domini percipient donec homagium predictum fecerint et predictum juramentum fidelitatis corporaliter prestiterint cuicumque novo abbati et ecclesie memorate Quod si me unquam contingeret resilire aliquatenus a pactionibus istis superius annotatis concedo rogo et volo quod quicumque pro tempore erit episcopus Lingonensis personam meam ubicumque fuerim excommunicet per suam dyocesim uxorem quoque et familias meas et totam terram meam et omnes homines meos gravi interdicto supponat donec ad juramentum meum redeam et teneam supradictam et in hoc specialiter me submisi reverendo patri Hugoni episcopo Lingonensi et litteras ejus patentes inde feci haberi monachis memoratis Similiter facient heredes mei Molismensem ecclesiam inde habere patentes litteras cujuscumque episcopi Lingonensis et taliter se submittent eisdem episcopis et obligabunt ad penas excommunicationis et interdicti predictas Ut autem hec omnia et singula supradicta inconcussa et rata in futurum permaneant et inviolabiliter observentur ego Galcherus predictus presentes litteras meas patentes eisdem abbati et conventui tradidi et feci sigilli mei munimine roborari Actum anno Domini MCCXLVII mense aprilis