Charter Document - 06340094
Charter Number: | 06340094 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1247 - 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie notum facio universis quod ego quicquid juris habebam aut habere poteram in societate quam mecum fecerunt de Marcenay abbas et conventus ecclesie Molismensis quito et cedo eisdem et omne jus quod michi et heredibus meis competere poterat ex societate predicta nichil quod de dicta societate erat aut esse poterat ibidem reclamans in posterum volens et concedens quod sine mea aut heredum meorum reclamatione aliqua dicti abbas et conventus possint et debeant de villa sua predicta facere quod sibi viderint expedire sicut ante societatem istam facere poterant tanquam de sua in qua ego et heredes mei nichil habebamus prius nec habere etiam poteramus Et in testimonium et firmitatem presentis quitationis eisdem reddidi ego et tradidi litteras ipsorum super dicta societate confectas quas habebam penes me Actum anno Domini MCCXLVII