Charter Document - 06340017

Charter Document - 06340017


Charter Number: 06340017
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus notum facio quod apud Monesterol antiquitus fuit parrochialis ecclesia ad quam veniebant de consuetudine et jure homines ville qui dicitur Cond tanquam parrochiales illius ecclesie Sed quoniam destructa erat villa que dicta est Monesterol et pre nimia vetustate et desuetudine cecidit ecclesia ville illius concessi ecclesie Sancti Michaelis Tornodorensis construere in villa que dicta est Cond ecclesiam quandam in qua serviatur Deo et beato Laurentio in cujus nomine et honore fundata fuit jam dicta ecclesia de Monesterol ut in ea conveniant homines de Cond et jus parrochiale exequantur et eam perpetuo possidendam prefato monasterio Sancti Michaelis donavi et concessi Si tamen contigerit villam de Monesterol reedificari et in ea vel in qualibet territorii illius parte fundari ecclesiam nichilominus predicto concessi monasterio eam perpetuo possidendam Ut autem hoc inconcussum teneatur sigilli mei attestatione munivi et confirmavi Testes hujus rei sunt Petrus decanus Barri Hunardus capellanus meus qui hanc cartam scripsit Arenbertus Lingonenses canonici Petrus de Hermeo Guido camerarius