Charter Document - 06340006

Charter Document - 06340006


Charter Number: 06340006
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1101
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Cogimur episcopali officio pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et justis postulantium desideriis alacri devotione assensum impertire ex hoc enim magne retributionis premium a Domino speramus si venerabilia loca convenienter ordinata ad meliorem statum per nostram providentiam Domino adjuvante fuerint reformata Igitur karissime semper nobis Roberte cenobii Molismensis abba reverentissime tua celsitudo a nobis petiit quatenus omnia illa ecclesiastici juris beneficia quecumque a predecessore nostro bone memorie Raynardo videlicet Lingonensis ecclesie episcopo et a viris fidelibus religiosissimo Molismensium conventui pia deliberatione tradita sunt et concessa queque ex nostra [par]te eidem ecclesie in nostris temporibus misericorditer largiti sumus per nostram episcopalem auctoritatem tibi et ecclesie tue con[scrib]i [et] perpetua stabilitate confirmari Tuis itaque tuorumque justis peticionibus totiusque Lingonensis ecclesie [fid]eli [et] saniori consilio libenter adquiescens predia villas ecclesias capellas decimas oblationes sepulturas [seu qua]scumque hujusmodi possessiones alias beneficiarias sicut in consequentibus scripta et denominata continentur ita salvo jure Lingonensis ecclesie omnia libera et ab omni calumniantium impugnatione absoluta tibi tuisque in perpetuum successoribus donamus concedimus et confirmamus in primis itaque locum ipsum Molismi fundamentum et caput ipsius abbatie ecclesiam Poylliaci caput ejusdem parrochie cum omnibus appenditiis suis ecclesiam Beati Desiderii infra muros Lingonice urbis cum appenditiis suis exceptis militaribus casamentis ecclesiam de Ispielent cum capella Divitis Burgi et ceteris appenditiis ecclesiam de Sommoster cum appenditiis suis villam que Montion dicitur cum ecclesia et appenditiis ejus ecclesiam de Gandelencurte capellam de Ultramonte ecclesiam de Visigniis ecclesiam Varennarum cum appenditiis suis ecclesiam de Coyfei capellam de Nova Villa ecclesiam de Vico ecclesiam Campaniaci ecclesiam de Stercis ecclesiam Acuti Montis ecclesiam de Gislomonte ecclesiam de Buxerolis cum appenditiis suis capellam Calvi Montis ecclesiam Agnelliville ecclesiam Bolonie ecclesiam Bordonis ecclesiam Sancti Lupi ecclesiam de Granceiaco cum appenditiis suis ecclesiam de Campaniaco et de Ostricurte cum appenditiis suis ecclesiam de Yssoia cum appenditiis suis ecclesiam de Mariaco cum appenditiis suis ecclesiam de Britignola cum appenditiis suis ecclesiam de Nueriis cum appenditiis suis ecclesiam de Gyvrellis cum appenditiis suis ecclesiam de Villeio cum appenditiis suis ecclesiam de Ulmeto cum appenditiis suis ecclesiam de Vacua Silva cum appenditiis suis ecclesiam de Lenti cum appenditiis suis ecclesiam de Leesma cum appenditiis suis ecclesiam Sancti Benigni de Bosco cum appenditiis suis ecclesiam de Solengneio ecclesiam Sancte Columbe cum capella Ville Martini ecclesiam de Marcennaco cum appenditiis suis ecclesiam de Bysseio ecclesiam de Juylliaco cum appenditiis suis ecclesiam de Genniaco cum appenditiis suis ecclesiam de Caunaco capellam Villarii ecclesiam Ville Dei cum appenditiis suis ecclesiam Sextenniaci cum appenditiis suis ecclesiam de Noyeriis cum appenditiis suis et capella ejusdem castri ecclesiam de Niella cum appenditiis suis ecclesiam Sancti Aniani de Tornodoro cum omnibus que ad ipsam parrochiam pertinent et capellam Sancti Petri cum ceteris capellis ecclesiam de Colanno cum appenditiis suis ecclesiam de Floegneio cum appenditiis suis ecclesiam Artunnaci cum appenditiis suis medietatem ecclesie de Lantagia cum medietate appendiciorum ecclesiam de Cyresio cum capella ejusdem castri ecclesiam de Frasninis cum appenditiis suis ecclesiam de Chailiaco ecclesiam de Villanissa ecclesiam Strichiaci cum appenditiis suis ecclesiam Sicce Fontane ecclesiam Albe Petre ecclesiam de Malla ecclesiam de Insula sub Barro cum appenditiis suis ecclesiam de Verteolo cum appenditiis suis Horum omnium quecumque superius collegimus ego Robertus Dei gratia Lingonensis episcopus tibi Roberte abba karissime tuisque in posterum successoribus sicut conscripta sunt in hac carta ita benigne communi ecclesie nostre consensu et laude donamus laudamus et pontificali auctoritate nostra in perpetuum confirmamus et archidiaconis nostris confirmanda commendamus Preterea concedimus ut in ecclesiis vestris sine contradictione aliqua idoneos sacerdotes vobis liceat querere et regulariter ponere et ordinare Quicumque hujus nostre institutionis decretum cassare vel irritare presumpserit nostre excommunicationi et divine animadversioni subjaceat donec resipiscat et ad emendationem veniat Ego Robertus Lingonensis episcopus propria manu S Amauricus decanus S Lambertus thesaurarius et archidiaconus S Goscelinus archidiaconus S Hugo archidiaconus S Warnerius archidiaconus S Acta sunt hec Lingonis in plenaria sinodo Paschali Romane sedis pontificium gubernante Philippo regnante Roberto episcopo Lingonensem ecclesiam regente Duranno notario dictante anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo I [i]ndicti[one] nona epacta XVIII concurrente I