Charter Document - 06340004

Charter Document - 06340004


Charter Number: 06340004
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1101
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Renardus Dei gratia miseratione Lingonensis ecclesie episcopus notum facio presentibus et futuris quod pro anime mee salute donavi monachis Molismensibus de voluntate et consensu capituli nostri ecclesiam de Bolognia jure perpetuo possidendam de qua donatione sollempniter investivi reverendum virum Robertum primum Molismi abbatem statuens etiam et consensu capituli nostri disponens ut monachi apud Buxerolias Deo servientes in cunctis oblationibus que ad manum venerint sacerdotis in predicta ecclesia medietatem percipiant et similiter in trecenariis et in confessionibus et reconciliationibus et in nuptiis et in redencione caritatum et in redencione oblationum annualium et in testamentis mortuorum tam parvulorum quam senum medietatem habeant et presbiter alteram Cum vero jam dicta ecclesia presbitero vacaverit monachi idoneum Lingonensem episcopo presentabunt investito autem de cura sacerdote ab episcopo accedet apud Molismum sacerdos et suam in capitulo fidelitatem faciet scilicet de conservandis partibus monachorum Et si quis prescriptos monachos super hiis molestare vel defraudare presumpserit donec ad emendationem venerit perpetue excommunicationi subjaceat Testes enim sunt de istis rebus Jocelinus Garnerius archidiaconi nostri et Amauricus decanus Lambertus erarius Actum hoc Lingonis in capituloque collaudatum et sigillo nostro confirmatum anno ab incarnatione Domini MC primo