Charter Document - 06340003

Charter Document - 06340003


Charter Number: 06340003
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1101
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Renardus Dei miseratione Lingonensis ecclesie episcopus notum fatio presentibus et futuris quod pro anime mee salute donavi monasterio Molismensi de voluntate et consensu capituli nostri ecclesiam de Frainnineis jure perpetuo possidendam de qua videlicet ecclesia sollempniter investivi reverendum virum Robertum ecclesie monasterii primum abbatem statuens etiam et de consensu capituli nostri disponens ut monachi Molismenses in cunctis oblationibus que ibi ad manum sacerdotis venerint duas percipiant partes terciam vero presbiter in tricenariis autem et confessionibus reconciliationibus benedictionibus nubentium et procurationibus presbiteri cum redimuntur et in baptisteriis testamentisque morientium sive parvulorum recenter post baptisma obeuntium medietatem percipiant monachi presbiter alteram nichilque percipiet presbiter in hiis que ad manus venerint monachorum cum ibi cantaverint nec in fundo terre nec in pratis nec vineis nec nemoribus si inde eis ibi elemosina fiat que omnia cum supradictis libere et quiete possidebunt Cum vero eadem ecclesia presbitero vacaverit monachi a se electum presbiterum ydoneum Lingonensi episcopo representent a quo de cura investito apud Molismum tenebitur accedere et de conservandis legitime eorum reditibus publice in capitulo fidelitatem facere utpote eorum justiciarius deinceps quantum in temporalibus constitutus Quicumque igitur in posterum super hiis dicti monasterii monachos infestare presumpserit donec ad emendationem venerit eterne eum maledictioni decernimus subjacere Testes inde sunt Amauricus decanus noster Jocelinus Garnerius archidiaconi nostri Lambertus erarius Actum hoc publice Lingonis et sollempniter in capitulo collaudatum nostroque confirmatum est sigillo anno ab incarnatione Domini MCI Paschali secundo Romanorum pontifice feliciter presidente Philippo Francorum rege strenuissimo regnante Data per manum magistri Duranni notarii nostri