Charter Document - 06340002

Charter Document - 06340002


Charter Number: 06340002
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1101
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Raynaldus Dei miseratione Lingonensis episcopus posteritati futurorum notificare volo quod nobilis vir Guido Barri super Sequanam comes ecclesiam et decimas Exoye Vulpeleriarum et Servenneii quas diu tenuerat in manu nostra reddidit Nos vero ejus interventu et de voluntate et assensu capituli nostri ecclesie Molismensi et fratribus ibidem Deo servientibus predictam ecclesiam cum decimis donavimus De quibus videlicet reverendum virum Robertum primum ejusdem loci abbatem sollempniter investivimus et ne aliquando inter monachos et sacerdotem lites oriantur de reditibus ita statuimus in omnibus oblationibus et testamentis de quibuslibet bonis mobilibus et immobilibus etiamsi proprie fiant sacerdoti vel ejus capellano et pro quibuscunque fiant medietatem percipient monachi et presbiter alteram ita et de cereo paschali cum remanserit de tricenariis de sacerdotum procurationibus cum redimentur omnes autem decimas in domo sua recipient monachi et sextam partem reddent sacerdoti Cum vero predictam ecclesiam presbitero vacare contigerit ydoneum eligent monachi et ad curam animarum suscipiendam episcopo Lingonensi presentabunt qui de cura investitus Molismum tenebitur accedere et de reditibus monachorum legitime conservandis fidelitatem eis facere Quicunque ergo super hiis Molismenses infestare presumpserit anathema sit donec eis congrue satisfecerit Testes inde sunt Amauricus decanus Jocelinus Garnerius archidiaconi Lambertus erarius Actum est hoc et in Lingonensi capitulo collaudatum nostroque sigillo confirmatum anno Domini MCI Paschasio secundo Romano presule presidente Philippo rege Francorum regnante