Charter Document - 06340001
Charter Number: | 06340001 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1101 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Ego Renardus Lingonensis ecclesie episcopus religioso viro Roberto primo cenobii Molismensis abbati ejusque fratribus universis in perpetuum Sacrum devotionis vestre fervorem attendentes vestre commodis ecclesie instantius aspiramus Quecumque igitur benefitia a fidelibus viris vestre collata sunt ecclesie queque ex manu nostra temporibus nostris concessa sunt vobis in [per]petuum possidenda sicut in hac continetur carta vobis de consensu canonicorum nostrorum communi donamus laudamus et pontificali auctoritate nostra in perpetuum confirmamus in primis itaque locum ipsum Molismi fundamentum et caput monasterii cum atrii dignitate que etiam dignitas a vobis ea possidebitur libertate quod per omnes ecclesias vestras ad nostram spectantes dyocesim in earum atriis nullus terrenam habebit potestatem vobisque concedimus et damus plenariam libertatem sepeliendi in cunctis cimiteriis vestris quoscumque parrochianos qui non fuerint interdicti salvo jure capellani sui ecclesiam Polliaci cum omnibus appenditiis suis ecclesiam Sancti Desiderii infra muros Langonice urbis cum appenditiis suis exceptis militaribus casamentis corpus quoque beati martiris ibi feliciter sepultum vobis in tota civitate dignitatis id optinet quod obeuntibus civibus cujuscumque fuerint parrochie non nisi apud vos signum pulsabitur et corpora prius ibi presentabuntur missa a monachis cantabitur cujus misse oblationes proprie erunt ipsorum nec apud vos missam presbiter aliquis nisi de consensu prioris loci ipsius vel fratrum ejus celebrabit adicimus quoque ut post dignitatem signi apud Sanctum Desiderium pro morientibus pulsandi et cetera ibi a vobis ut prediximus libere possidendi dilecte abba Roberte tuique successores de consensu canonicorum nostrorum et abbatum astantium Geronti Sancti Benigni Divionensis Stephani Besuensis Lamberti Pultariensis Hatonis Melundensis in synodo Lingonensi ad sinistram partem juxta episcopum sedeant et similiter in festo sancti Mammetis ad processionem incedant ecclesiam de Ispielent cum capella Divitis Burgi et ceteris appenditiis ecclesiam de Summostier cum appenditiis suis villam que Montion dicitur cum ecclesia et appenditiis ejus ecclesiam de Gaudelencurte capellam de Ultramonte ecclesiam de Visigniis ecclesiam Varennarum cum appenditiis suis ecclesiam de Coyffei capellam de Nova Villa ecclesiam de Vico ecclesiam Campaniaci ecclesiam de Stercis ecclesiam Acuti Montis ecclesiam de Gislomonte ecclesiam de Buxerolis cum appenditiis suis capellam Calvi Montis ecclesiam Agnelli Ville ecclesiam Bolonie ecclesiam Bordonis ecclesiam Sancti Lupi ecclesiam de Granceio cum appenditiis suis ecclesiam de Campiniaco et de Ostricurte cum appenditiis suis ecclesiam de Yssoia cum appenditiis suis ecclesiam de Merriaco cum appenditiis suis ecclesiam de Britiniola cum appenditiis suis ecclesiam de Noiis cum appenditiis suis ecclesiam de Giverolis cum appenditiis suis ecclesiam de Villeio cum appenditiis suis ecclesiam de Ulmeto cum appenditiis suis ecclesiam de Vacua Silva cum appenditiis suis ecclesiam de Lenti cum appenditiis suis ecclesiam de Leesma cum appenditiis suis ecclesiam Sancti Benigni de Bosco cum appenditiis suis ecclesiam de Solengneio ecclesiam Sancte Columbe cum capella Ville Martini ecclesiam de Marcennaco cum appenditiis suis ecclesiam de Bisseyo ecclesiam de Julliaco cum appenditiis suis ecclesiam de Genniaco cum appenditiis suis ecclesiam de Chaviniaco capellam Villarii ecclesiam Ville Dei cum appenditiis suis ecclesiam Sextenniaci cum appenditiis suis ecclesiam de Noeriis cum appenditiis suis et capellam castri superioris de Noeriis ecclesiam de Niella cum appenditiis suis ecclesiam Sancti Aniani de Tornodoro cum omnibus que ad parrochiam pertinent tocius castri capellam Sancti Petri in eodem castro cum ceteris capellis ecclesiam de Colanno cum appenditiis suis ecclesiam de Floigneio cum appenditiis suis ecclesiam Artunnaci cum appenditiis suis medietatem ecclesie de Lentagia cum medietate appenditiorum ecclesiam de Cerisio cum capella ejusdem castri ecclesiam de Frasninis cum appenditiis suis ecclesiam de Chailiaco ecclesiam de Villanissa ecclesiam Stricheii cum appenditiis suis ecclesiam Sicce Fontane ecclesiam Albe Petre ecclesiam de Malla ecclesiam de Insula sub Barro cum appenditiis suis ecclesiam de Verteolo cum appenditiis suis Cum igitur harum ecclesiarum vestrarum aliqua sacerdote vacaverit alium idoneum eligendi vobis et nobis a vobis presentandi plenariam vobis concedimus habere libertatem et ut vobis de benefitiorum nostrorum conservatione fidelitatem in vestro fatiat capitulo et vester sit deinceps justiciarius quantum in temporalibus Quicumque autem hanc nostre confirmationis paginam irritare vel ei contraire presumpserit nostre excommunicationi et divine subjaceat animadversioni donec resipiscat et ad emendationem veniat Testes sunt inde Amalricus decanus noster Lambertus thesaurarius et archidiaconus noster Jocelinus Hugo Warnerius Girardus archidiaconi nostri Actum hoc Lingonis in plenaria synodo Paschali Romane sedis pontificium gubernante Philippo rege Francorum regnante anno ab incarnatione Domini MCI indictione VIIII epacta XVIII concurrente I Data per manum Duranni notarii Feliciter