Charter Document - 06332028
Charter Number: | 06332028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1101 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus futuris et presentibus quod Wilelmus comes Tornodorensis opidi dedit Sancte [Marie] Molismensis ecclesie et ejusdem loci abbati nomine Roberto et fratribus sibi subditis ecclesiam Sancti Aniani que est in Tornodorensi opido sita cum omnibus appenditiis suis omnes videlicet decimationem oblationes quoque et sepulturas silvam etiam et terram et aquarum decursus cuncta scilicet ad ecclesiam ipsam pertinentia sicut canonici quos in eadem ecclesia constituerat antea obtinebant et piscationem aque que dicitur Blismodis et salagium de mercato et virgultum suum libere cuncta Sancte Marie tradidit Fecit autem hoc annuente domno Roberto Lingonensi pontifice laudante quoque patre suo Wilelmo Nevernensi comite tali conventione ut omni deinceps tempore a monachis ejusdem Molismensis ecclesie anniversarius fratris ejus Rainaldi et matris ejus fieret Hujus donationis testes Olricus vicecomes Wido filius Othmundi Walterius senescalcus Wido filius prepositi Guilenus de Domo Dei Bonus Amicus avunculus prepositi Post hec itaque plurimo evoluto tempore cum Wilelmus comes filius Rainaldi comitis illo majori Wilelmo avo suo in honorem succedens Hierosolimam adire deliberasset Robertus abbas Molismensis ut tanti viri profectioni interesset Nivernis ad ejus curiam properavit et in monasterio Sancti Stephani hospitandi gratia devertit Ad quem predictus comes alacriter accessit et ejus omniumque fratrum Molismensium orationi se commendans societatis eorum vel beneficii participem se fieri devote peciit efficaciter impetravit Deinde de incendio quod in villa Molismensi fecerat in manu domni abbatis rectum faciens humili supplicatione veniam postulavit et ut ab eo et a cunctis fratribus in capitulo absolveretur rogavit et non solum ecclesiam Sancti Aniani sed et cuncta que predecessores ejus comites ecclesie Molismensi contulerant coram suis et nostris hominibus laudavit ita tamen ut anniversarius patris ejus et matris et avi et avunculorum suorum a fratribus annuatim recoleretur Hujus rei testes fuerunt ex ejus parte Walterius vicecomes de Clamiceio cui etiam precepit ut res sancte ecclesie Molismensis diligenter custodiret et a malis quibusque tueretur item Hugo de Monte Enesio et Otho de Ritiaco ex nostra parte famuli domni abbatis Rainerius Henricus et Wilelmus de Pontivo Acta hec sunt in claustro Sancti Stephani tercio kalendas febroarii videntibus monachis qui cum domno abbate R ibi aderant Widone Athone et Hugone