Charter Document - 06331217
Charter Number: | 06331217 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1111 - 1112 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guilelmus comes Nivernensis filius comitis Rainardi anime mee sollicitudinem gerens et de perpetratis peccatis futurum Dei judicium pertimescens obtemperans etiam canonicis decretis quibus precipitur ne laicus aliquis aliquod ecclesiasticum possideat volens quoque honorare et amplificare ecclesiam Molismensem in honore beate Dei genitricis Marie nostris temporibus juxta sanctorum Patrum exempla in religione fundatam trado et [c]oncedo eidem ecclesie per manus domni Guidonis abbatis ipsius cenobii secundi ecclesiam Sancti Aniani Tornodorensis oppidi et capellam Sancti Petri cum ceteris capellis et cuncta ad ipsam parrochiam pertinentia omnes videlicet decimationes oblationes quoque et sepulturas sicut canonici in eadem ecclesia obtinebant laudante et concedente et hoc ut facerem me rogante domno Lamberto in episcopatu Lingonensi electo Hoc autem feci sub presentia domni Richardi Albanensis episcopi tunc sedis apostolice legati qui etiam se confessus est audisse quod bone memorie domnus Robertus Lingonensis episcopus id ipsum Molismensi cenobio concesserit Nam antecessores mei hoc donum jam predicto jam fecerant monasterio quod ego nun[c ex me]a parte confirmo omnino tam pro mea scilicet anima quam pro patris mei Rainaudi et matris mee Ag[ne]tis et avunculorum Guilelmi comitis et episcopi Roberti avi quoque mei Guilelmi comitis animabus quatinus beate Dei gen[itricis] Marie precibus et meritis adjuvemur In dominica autem Ramis palmarum hoc idem donum feci in capitulo Molismense sub presentia Blesensis comitisse aliorumque multorum et nunc denuo confirmo ut ratum et inviolabile in perpetuum maneat Hujus igitur nostre largitionis et concessionis testes existunt idonei Hugo comes Trecarum Argalo de Sillenniaco Galterius Fortis Richardus de Moncellis Birruerius de Nivernis Guilelmus de Montenesio Guido Bisuncio Iterius de Merlenniaco