Charter Document - 06331138

Charter Document - 06331138


Charter Number: 06331138
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1081
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno dominice Incarnationis MLXXXI Phylippo rege Francorum Rainardo presidente Lingonis episcopo Rainardus de Barro et Johannes de Launiaco dederunt ecclesie Molismensi terram apud Siccam Fontanam labore hominum jam complanatam et quam ipsi sibi postmodum complanare de silva possent ea scilicet libertate ut nulli inde unquam in decimis vel terciis seu in aliquo censu vel consuetudine aut justicia quicquam exsolverent heredibus eorum et filiis laudantibus Ad hanc quidem Rainardi testificandam donationem presentes fuerunt filii Haganonis Bovo Rangerius Humbertus et de eodem Barro Gosbertus et prepositus suus Hilbertus de Errorio ad Johannis vero Teobaldus de Lanniaco filius Bosonis et frater ejus et Borchardus et Hisembardus de Avireio villicus ejusdem et fratres ejus Hanc quoque donationem similiter ex sua parte fecerunt illi qui inde ab his casati fuerant scilicet Ascelinus de Capis et Walterius de Montiniaco uxoribus eorum heredibusque ceteris laudantibus et ad hoc testificandum videntes et audientes fuerunt in parte Ascelini Paganus de Montiniaco et Gerardus et Lecelinus et Wido de Clareio in parte vero Walterii de Montiniaco Hugo dominus ipsius castri et Wido et Waldinus presbiter et Teodericus decanus de Clareio Post aliquantum vero temporis domina Hersendis filia uxoris ipsius Walterii de Montiniaco cui pars quedam hereditario jure contingebat venit apud Siccam Fontanam et supradictum donum super altare ipsius ecclesie fecit et orationes fratrum loci ipsius in presenti recepit huic dono testimonium perhibent servientes ejus Warnerius et Terredus Walterius vero comes Brenensis et Barrensis a quo hoc casamentum ad istos descendebat cum uxore et filiis sine ulla dilatione quod ab his factum fuerat confirmavit videntibus hoc et testificantibus Gosberto et Haganone de Barro [cum] filiis ejus et Walterio de Donjunio Deinde pauco post tempore duo clerici Petrus et Lambertus qui cum magistro Brunone seculo renuntiaverant et ei per aliquod tempus adheserant in supradicto loco ecclesiam domosque laude et consilio Molismensis ecclesie edificaverunt quam ecclesiam dum Robertus Lingonensis episcopus in honore beate Marie semper virginis sanctique prothomartyris Stephani dedicaret atriumque laude comitis et aliorum supradictorum benediceret predictus comes atque idem Rainardus et Johannes cum multis aliis presentes fuerunt et quam prius fecerant donationem iterum in presentia episcopi Roberti penitus confirmaverunt et ab omni seculari subjectione vel debito aut justicia absolverunt insuper et comes adjecit ut forestem suam que circa erat ad quicquid facere vellent haberent expositam Eos autem qui contra hec instituta aliquando venire presumerent predictus episcopus ibidem excommunicavit et vinculo innexuit anathematis nisi satisfaciendo resipiscerent