Charter Document - 06331020

Charter Document - 06331020


Charter Number: 06331020
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1102
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Majorum auctoritas ac rationis ordo suadet ut si quid humana sollertia firmum fore ratumque disponit ut in tempora prorogari valeat officio litterali memorie commendetur Post presentium igitur noticiam future posteritati intimandum curamus quod ego Hugo comes Campanie anime mee saluti providens venerabilis uxoris mee Constantie Philippi Francorum regis filie laude et assensu ex cujus parte villa que Attiniacum vocatur in jure meo cessit capellam Sancte Walburgis Sancte Marie Molismi et monachis ibidem Deo servientibus et quicquid ad eandem capellam attinet lege testamentali concedo et in perpetuum tenendam confirmo Illud etiam quod clerici inibi canonias obtinentes a quibus sese deponentes in manu domni Manasse archiepiscopi Remensis emanciparunt et predictos monachos quod juris alterius erat sibi vindicare pertimescentes me presente ab archiepiscopo canoniis revestitos esse memorie trado Do etiam jamnominatis monachis quicquid possideo in vico qui vocatur Diona mansum videlicet dominicum cum omni justicia sine omni mei et alterius advocatione in servis et ancillis terris cultis et incultis quarteriis terrarum sive terraciis pratis et pascuis communibus et ut breviter concludam cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus omni retractatione excepta omni exceptione postposita Do etiam sepedictis monachis nemus illud quod vocatur Casnetum juxta predictam villam situm decimam quoque de Sancto Martino et aliam de Chifiliaco Addo insuper totam aquam que Asinea dicitur ad molendina edificanda cum ripis et terris et insulis et omnibus que necessaria fuerint ad eadem molendina instruenda seu reparanda similiter ad exclusas faciendas seu reficiendas quotiens opus fuerit et totam piscariam ejusdem aque ab Attinei ponte usque ad piscariam Risiaci piscatore in Attineio manente ab omni consuetudine absoluto Sed ne aliquando inter monachos et Attiniacenses ministros aliqua oriatur contentio saniori usus consilio hoc procerum meorum ammonitione justum esse affirmo ut ipsius terre talis sit divisio quatinus sic Sancte Marie parrochia terminatur sic Sancte Walburgis terra metiatur Quicquid autem tam in meo uxorisque mee Constantie dono quam in assensu dicti archiepiscopi actum est predicti regis atque Lugdovici filii ejus favore constat esse firmatum ac perpetua sanctione munitum Ne quis vero improbus contra hanc legitimam donationem aliquando oblatrare valeat signis eam ac probabilium personarum testimoniis corroboramus Signum Manasse archiepiscopi S Gervasii archidiaconi S Manasse archidiaconi S Rodulfi prepositi S Joffridi decani S Richerii cantoris S Elberti Odalrici Lamberti presbiterorum S Fulconis Rainaldi Girardi diaconorum S Isembardi Bartholomei Milonis subdiaconorum S Ludovici filii regis S Hugonis comitis S Constantie uxoris ejus S Hugonis cameruci comitis S Gaufredi filii Otranni S Aimonis castelliani Actum Remis anno incarnati Verbi millesimo CII indictione X anno vero imperii Phillippi Francorum regis XLIIII archiepiscopatus domni Manasse anno VII Fulcradus cancellarius scripsit et subscripsit