Charter Document - 06330272

Charter Document - 06330272


Charter Number: 06330272
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1086
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum cunctis sit fidelibus quod ego Guido de Larriaco ecclesie Molismensi monachisque ibidem Deo servientibus do et concedo usuarium totius nemoris quod est inter Molismum situm et Larriacum ad omnia sibi necessaria quantum mei juris perhibetur hoc laudantibus meis infantibus Emelina et Guirrico quod etiam frater meus Burdinus laudat et confirmat et quod ipsi pertinet de ipsius silve usuario concedentibus suis infantibus Bartholomeo et Roscelina Molismensibus fratribus gratanter tribuit Hoc vero donum in manu domni Roberti abbatis factum est ea conditione quod si aliquando Dei premonitus misericordia seculum relinquere voluero ab eisdem receptus fratribus monachus ibi efficiar Non autem de me solo hec statuta est recipiendi in monasterio concessio sed de nostris heredibus qui seculo renuntiare voluerint in eodem libera conceditur susceptio ut hec elemosina semper firma et inconcussa permaneat ita tamen si quid habent quod ecclesie conferre valeant dent si nichil omnino gratis recipiantur et se vestiant Et si quis ex nobis obierit ab ipsis monachis requisitus apud Molismum deportabitur in ejusdem loci cimiterio sepeliendus Hujus rei testes sunt Gaufredus filius Otranni et Otrannus filius ejus Grimaldus de Trecis Odo de Buxo Rainaldus de Anceio Hugo de Marolio Robertus de Riceio Bartholomeus de Barro Rainerius famulus abbatis Garnerius coquus Teodericus coquus Actum est hoc in capitulo in die Assumptionis beate Marie anno ab incarnatione Domini MLXXXVI regnante Philippo Francorum rege existente Roberto Lingonensi presule qui postmodum die prestituta utriusque partis consensu presentatam sibi cartulam sigillo suo communivit anathematis gladio feriens omnes qui in posterum Molismensem ecclesiam super hoc dono inquietare instinctu diabolico presumpserint