Charter Document - 06330270
Charter Number: | 06330270 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1156 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Hugo de Esclancia per manum Hugonis camerarii in vadium nobis posuit XII denarios quos sub censu annuali ei debebamus preterea lagenam vini et quartam partem modii vini que in vineis nostris a parentibus singulis annis habebat cum eisdem denariis in vadium misit pro his omnibus XXX solidos a nobis accipiens Testes sunt hujus rei Hugo camerarius qui hoc fecit Odo prior Radonivillaris Odo de Esclancia Milo Arnulfus presbiter Carduus Petrus Laudaverunt hoc II filii ejus Sciendum preterea quia Martinus vendidit nobis domum de qua XII libras habuit uxore et filiis laudantibus Testes sunt Guilencus abbas Hugo camerarius magister Humbertus Bardus Enoldus Milo Guilelmus faber vendidit nobis vineam Testes sunt Hugo camerarius Ulricus