Charter Document - 06330269

Charter Document - 06330269


Charter Number: 06330269
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum habeant tam futuri quam presentes quod Regnaudus miles de Resciaco noster in extremis monachus dedit Deo et Beate Marie Molismensis ecclesie in elemosinam quandam terram que jacet apud Vertuiel et reddit II sextarios frumenti Quicumque autem terram hanc excoluerit reddet annuatim ecclesie duos sextarios frumenti sicut quidam Wiardus filius Didelendis memorato Regnaudo reddebat Dedit etiam item Regnaudus huic ecclesie quicquid habebat in Hugone felterario et Galanno Bruge et uxore ejus et quandam partem suam de pascualibus quam habebat apud Genniacum et quod habebat in uxore predicti Hugonis felterarii In hac quoque uxore partem suam dimiserunt ecclesie uxor ejusdem Regnaudi et Pontius frater ejus item quod in Arduino [habebant] Quod donum laudaverunt uxor ejusdem Regnaudi Al[o]ysa et filii ejus Robertus miles Thomas Milo qui post laudem et assensum suum donum hoc ut suprascripsimus in posterum tenendum fidutiaverunt et ut magis ratum haberetur dominus Hugo de Lania et Paganus filius ejus et dominus Odo ejusdem ville ita tenendum fidejusserunt testibus his decano Molismensi