Charter Document - 06330267

Charter Document - 06330267


Charter Number: 06330267
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1111
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus quod ego Hugo Fortuna pro anime mee meorumque antecessorum animarum remedio Deo et Beate Marie Molismensis ecclesie do et concedo terragium de Fagineo juxta villam Artunnacum sito et quicquid in finagio ville ejusdem habeo laude et ammonicione domni Gosberti de Merlennaco de cujus casamento in feodo ipse tenebam ac filie mee consensu necnon mariti sui Bovonis Hoc autem donum factum est per manus domni Rotberti Molismensis abbatis hoc etiam pacto quod quando seculum relinquere voluero in eadem ecclesia receptus monachus efficiar Quod si in domo propria obiero ibi me fratres Molismenses requirent et corpus meum deferent apud Molismum in cimiterio Sancte Dei genitricis Marie sepeliendum Hujus doni testes sunt idonei ex parte domni abbatis Hato capellanus Petrus de Pontesia Rainerius et Henricus famuli abbatis Rollanus et Garinus de Colanz ex parte Hugonis Hugo Lanvaz Herbertus de Firmitate Gauterius Justarius et Johannes frater ejus