Charter Document - 06330265

Charter Document - 06330265


Charter Number: 06330265
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1120
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine Arnaudus abbas cenobii Sancti Petri Vivi et Sancti Saviniani et monachi ejusdem loci Notum sit omnibus hominibus quod domnus abbas Guido monasterii Sancte Marie Molismensis ad nos venit et villam sibi contiguam nomine Poleiacum a nobis competivit et nos audientes ejus peticionem in nostro capitulo quicquid nostri juris in potestate ipsius ville erat concessimus sibi et suis successoribus Sicut etiam jam laudaveramus in conventu sanctorum episcoporum apud Fontem Humosum in qua laudatione fuerunt isti episcopi Jocerannus Lingonensis et Guillelmus Catalaunensis et Bulchardus Meldensis et Hugo Autissioderensis isti etiam duo comites inter multos alios fuerunt Guillermus Nivernensis et Milo de Barro sic igitur sicut supradiximus in presentia domni Daimberti archiepiscopi Senonensis et ejusdem ecclesie decani Atonis et archidiaconi Teobaudi tali conditione confirmamus et concedimus ut in festivitate sancti Petri que celebratur III kalendas julii quinque solidos supradicti monachi videlicet Molismenses aportent et palam reddant Quod si non reddiderint eo die justiciam faciant et reddant et ea occasione non perdant Actum in capitulo Sancti Petri Signum Arnaudi abbatis +++ Hulduinus monachus Herlebaudus monachus Heldradus monachus Arnulfus monachus Petrus monachus Heraclius monachus Letericus monachus Walbertus monachus Walbertus monachus Clarius monachus Archenbertus monachus Guido monachus Guillelmus monachus Dodo monachus Hugo monachus Hisenbaudus monachus Girardus monachus Odo monachus Arnaudus monachus Gauterius monachus Hugo monachus Fulco monachus Ansellus monachus Anno Domini millesimo CXX