Charter Document - 06330263
Charter Number: | 06330263 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1129 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte Molismensis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum fieri certissime volumus quod Bernardus dominus Montis Barri filius domni Rainardi et soror ejus que Comitissa vocatur et Raynerius ejusdem Comitisse maritus et Andreas predicti Bernardi avunculus interventu domni Bernardi abbatis Clare Vallis et fratrum ejus Girardi atque Nivardi laudaverunt donationem vel venditionem Poeliaci quam domnus Milo de Monte Barro frater predicti Raynardi laudante eodem Raynardo fecerat Molismensi ecclesie omni calumpnia dimissa cum bona voluntate Hujus concessionis testes sunt supradictus abbas Bernardus [cujus et sigillo carta munita est] et fratres ejus Girardus et Nivardus monachi Godefridus monachus et Nivardus miles fratres Wauterii conestabularii Nargoldus nepos Hugonis de Plaaneto Odo de Sarneio Raynerius de Pultariis Hugo de Deinciaco Acta sunt hec apud castrum Montis Barri anno ab incarnatione Domini millesimo CXXVIIII tempore domni Guidonis secundi Molismensis cenobii abbatis