Charter Document - 06330260

Charter Document - 06330260


Charter Number: 06330260
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1142
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Agnoscant omnes ad quorum manus hoc scriptum pervenerit et firmiter teneant quod dominus Milo de Rivaria concessit Deo et perpetue virgini Marie et ecclesie Molismensi et monachis ibi Deo servientibus quicquid habebant de casamento in villa que Granciacum nuncupatur et quicquid deinceps acquirere possent laudantibus uxore sua et filiis Quod donum diu firmum permansit Post longum vero tempus suasione quorundam pravorum hominum deceptus dominus Hugo de Baz ipsius Milonis filius calumpniatus est istud donum dicens nec a patre nec a se esse concessum et ob hoc res ecclesie depredatus est et insuper comminatus est multa damna se esse facturum Quid multa post longas altercationes post multas contumelias post multa discrimina mediantibus piis hominibus Deumque timentibus statuta die convenerunt in unum ipse et domnus reverendus Giraudus quartus abbas Molismensis ecclesie et post multas disceptationes tandem paccatis querelis dominus Hugo concessit que calumpniatus fuerat et quod pater olim fecerat videlicet omnia que de casamento ejus hactenus possederant monachi et quicquid deinceps acquirere possent vel dono vel precio Laudavit hoc Legardis uxor ejus et filia ejus Regina cui dederat pater omnia que habebat [apud] Granciacum Laudavit et hoc sponsus supradicte puelle Guiardus nomine filius Evrardi de Vacua Silva De substantia vero ecclesie habuit dominus Hugo decem libras et uxor ejus quadraginta solidos et sic turbida facta sunt tranquilla Inde testes idonei ex parte domini Hugonis Ewrardus de Vacua Silva Aymo prepositus de Baz Guido prepositus de Gurgeio Girardus de Basse Petrus cliens Hugonis Argotus de Gurgeio Rodulfus de Baz Hildierius de Villenoissa ex parte monachorum Guillelmus prior magnus Molismensis Raynaudus monachus frater Guiardi sponsi puelle Guillelmus monachus de Majori Monasterio Gonterius de Busseriis Ewrardus de Monteniaco Guiardus de Clare Henricus Malasmanus Ricardus villicus de Granceiaco Gosbertus cliens Josbertus de Super Aquam Holricus famulus abbatis Herbertus famulus prioris Hugo de Sancto Urbano Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo CXLII idus aprilis XIIII luna indictione V regnante Ludovico filio Ludovici regis Francorum