Charter Document - 06330258

Charter Document - 06330258


Charter Number: 06330258
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1140 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cunctis fidelibus notificamus quod quidam miles nomine Raynaudus de Saxeo Fonte partem ville Granceiaci juris sui esse dicebat et a parte avi sui videlicet Raynaudi sibi contingere affirmabat Qui facto clamore ad Teobaudum comitem diem rectitudinis ab eo accepit ad quam comes abbatem Molismi Giraudum nomine invitavit apud Barrum super Albam et cognita utriusque causa equitatis ratio retulit quod coram episcopo Lingonensi Godefrido ire recte deberent Quod predictus miles non diu distulit sed facto item clamore ad episcopum abbas Molismi invitatur ab episcopo Castellioni in crastino festi videlicet sancti Veroli confessoris Et plena curia in causam venientes utrique pro suo jure quisque aggreditur Episcopus vero ratione monachorum et tenore audito et militis calumpnia relata clericos ac barones curie rectum de his judicare statim jussit Quo convenienter facto pro rei veritate et rectitudine affirmantes se judicium verum fecisse dixerunt quod nichil penitus juris in ea quam fecerat calumpnia haberet et deinceps nec ipse nec successor suus super hoc auditurus esset Isti judices affuerunt Pontius archidiaconus Lingonensis Girardus Montis Sagionis canonicus Hugo decanus de Beleon Raynerius de Rupe Gosbertus Rufus Ewrardus de Vacua Silva Godefridus de Castellione Matheus de Castellione Girardus de Castellione