Charter Document - 06330257
Charter Number: | 06330257 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1085 - 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Milo de Cacennaco calumpniam quam monachis Molismensibus de terra Nantreiaci faciebam quam Guibertus de Castro Censorio eis donaverat prorsus dimitto et quoquo modo de prefata terra Guiberti vel de ejus successoribus quicquam dono vel emptione acquirere potuerint eis benigne laudo et concedo Quod ne a successoribus meis aliqua hujus concessionis oriretur quandoque calumpnia me coram posito hoc inde cartula conscribitur ut firmius in posterum rei veritas dinoscatur Pro hac igitur concessione de caritate monachorum habui novem libras et Hugo filius meus quendam equum et uxor mea Aaladis unciam auri Acta sunt hec per manum domni Roberti abbatis Molismi Hujus rei testes sunt ex parte monachorum Atho capellanus Ansculfus Calvus Petrus de Pontesio monachi de famulis Raynerius Engelbertus Henricus Ex parte mea Norgadus Hugo Deforis Odo de Cacennaco