Charter Document - 06330253
Charter Number: | 06330253 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus omnibus xpisticolis tam presentibus quam futuris quod domnus Gaufridus Otranni filius apud castrum quod Isla dicitur in pago Trecacensi situm Sancte Marie Molismensi cuncta que hactenus tenuerat jure perpetuo deinceps tenenda concesserit exceptis molendinis que in territorio Sancti Petri ipse et Robertus construxisse videntur Hoc idem approbavit Hildeburga cognomine Martiniana ejusdem Roberti uxor quod supra retulimus domnum Gaufridum ecclesie concessisse Illud etiam memorie commendandum decrevimus quod domnus Walterius ejusdem oppidi sacerdos redditus ecclesie Yslensis communicandos cum ecclesia Molismensi in vita sua statuerit videlicet dimidiam partem omnium oblationum que ad manum ejus venerint die dominica et secunda feria generali vero missa cantata in aliis septimane diebus et in omnibus sanctorum festivitatibus si forte eum quispiam parochianorum suorum vel alienorum missam cantare monuerit quicquid oblatum fuerit suum erit Si vero vel ipse vel monachus noster in ecclesia Sancti Ursi cantaverit commune erit Id ipsum etiam in ecclesia Sancti Theobaudi servandum statuimus et quod de privatis missis concedimus hoc idem nobis ab ipso concessum tenemus Ut autem firmum et ratum quod domnus Gaufridus hec approbaverit testibus corroboretur litteris sequentibus subnotamus Ex parte nostra testes existunt monachi Hugo sacerdos Giraudus diaconus Rainerius conversus laici vero testes sunt Gaufredus major Gorbaudus Nascarius Norbertus Claudus et Jocelinus Ex parte vero Gaufredi Bonellus major ejus Wido filius Wauterii Lippi de Muciaco Ex conventione vero Walterii sacerdotis testes existunt et sui et nostri Gaufredus major Gorbaudus Harnerius Rotbertus de Puteo Bonellus Rodulfus filius Duranni Ne autem in posterum sacerdos qui Walterio successerit in hac conventione confisus aliquid usurpare presumat soli Walterio a nobis ab illo suprascripta conservari cognoscat et nonnisi antiquitus statuta ecclesie beneficia apprehendere se posse confidat