Charter Document - 06330251

Charter Document - 06330251


Charter Number: 06330251
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hec audientibus Widonem nepotem Herberti Parvi apud Plaiotrum commorantem dedisse Sancte Marie de Molismo duas partes decimationis ecclesie in villa que Tast nuncupatur in Trecensi episcopatu constitute medietatem quoque atrii ipsius et census archarum que in ipsa essent ecclesia et terram altaris quantum ipse habere videbatur Concesserunt autem hoc donum Odo de Brag et Mauricius de Cantimerula cum matre sua Rucelina et sorore Luit nuncupata a quibus ipse Wido prefatam ecclesiam obtinebat Dedit et apud Tumbas medietatem hereditatis que fuisse dinoscitur Rotgerii de Baudemento cujus conjugem postea duxit uxorem annuente ipsa et filio ejus Hermuino qui apud Molismum postea monacus effectus est Pro eo enim ut apud Molismum hic Hermuinus reciperetur dedit ipse Wido cum uxore sua hoc donum Hujus autem doni testes sunt Girardus filius Artaudi Godefridus filius Arraldi Agano filius Godefridi Rubri Rainaldus filius Nevelonis Theobaudus filius Aye Agano filius Aganonis Agano filius Berengarii Symon de Hesternai Preterea miles quidam de Cella Loram nomine dedit Sancte Marie Molismensi apud prefatam villam que Tast vocatur partem suam ex illis panibus qui in crastino Nativitatis Domini et Pasche a rusticis redduntur Addidit et hoc ut ex proprio labore monachorum quem in parte terre que sibi in prefata villa accidebat fecissent tercias et decimam non esset accepturus ab eis Hujus rei testes sunt Archenbaldus et tres filii ejus Herlebaudus et alii duo