Charter Document - 06330250

Charter Document - 06330250


Charter Number: 06330250
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1113 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cunctis Xpisti notificetur fidelibus quod quidam miles nomine Milo de Monte Barro grato animo et spontanea voluntate concessit Deo et Sancte Marie Molismensi quendam hominem Aduinum nomine quicquid in eo habebat in omni redditu vel consuetudine nichil omnino retinens in corpore vel substancia vel successione ipsius jure perpetuo ecclesie Molismensi serviturum Pro qua tamen concessione date sunt eidem Miloni XL libre denariorum Quidam autem miles nomine Gotefridus de Molismo habebat in predicto Aduino unum denarium consuetudinis quem a supradicto Milone in feodum tenebat Hic ergo et ipsum denarium et si quid aliud in eo reclamabat acceptis CCC solidis laudante Adelina uxore sua predicte ecclesie simili modo concessit Et quia hoc ut fieret supradictus Milo laudavit iterum centum solidos habuit Factum est hoc apud Montem Barrum castrum domini Rainardi fratris ipsius Milonis in publico conventu nobilium hec omnia laudante et confirmante eodem Rainardo et uxore sua Aanolde cui etiam pro hac concessione dati sunt XL solidi de supradicta summa denariorum et ad hujus inditium concessionis cultellus per quem donum factum est fractus est ibi coram cunctis astantibus Hujus donationis testes sunt isti Achadeus Hugo Plaanete Poncius Gigans Hugo Pauper Hugo prepositus Winebaudus de Semiliaco de Rubeo Monte Pontius de Argenteolo Unbaudus Turrensis Rodulfus Trecensis Hugo filius Isabel Fulcherius Venator Ricardus de Mercennaco Guilelmus de Maseiaco Marinus de Lania Ut igitur hoc donum firmius servaretur predictus Milo Molismum veniens in capitulo fratrum donum suum renovavit et eundem Aduinum per manum tenens ad altare Sancte Marie perduxit textumque sancti Evangelii ipse et Godefridus de Molismo accipientes eundem hominem Domino et sue sancte Genitrici obtulerunt et in jus ecclesie deinceps cedere jusserunt et hec omnia sicut dicta sunt se fideliter servare promiserunt Testes sunt Guillelmus Decanus ipse Milo qui hoc donum fecit et Gotefridus similiter fecit Guillelmus de Masiaco Arnaudus Richardus et Johannes filii Rainbaudi Richardus pistor Rodulfus peletarius Hugo frater [ejus] presbiter Warnerius cocus Xpistianus Teodericus cocus Ingelbertus Drogo de Poiliaco Johannes et Guilelmus milites de Curterone Rainbaudus Aalardus Obertus Ingelbertus filius Walanni fabri Gaufredus Sarracenus Albertus