Charter Document - 06330246

Charter Document - 06330246


Charter Number: 06330246
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Hugo filius Heldieidi annuentibus fratribus suis Ansello et Frotmundo clerico dedit Deo et Sancte Marie Molismensi allodium Larzicurtis ita tamen ut medietatem ipsius allodii in vita sua possideret alteram autem monachi Post mortem vero suam omne ipsum allodium sicut constructum fuerit et edificatum absque parte heredum suorum in servis et ancillis in terris et in omnibus appenditiis monachis Molismensibus libere concessit possidendum pro salute anime sue Si vero aliqui servorum ad ipsum allodium pertinentium alias quam in ipso allodio habitaverint similiter monachis supradictis concessit De ipsis etiam servis unum cum familia sua scilicet Fucridum in vita sua retinuit post mortem vero suam in jus Molismensium monachorum rediret cum suis omnibus Symon vero consanguineus ejus a quo ipse medietatem allodii tenebat hec omnia concessit et ex his omnibus testis est Testes cum eo sunt et alii quam plures Ansellus videlicet frater ipsius Hugonis Milo Albus et Rainaldus filius ejus Fridericus frater Petri archidiaconi Freerius de Casellas Wauterius de Blevia Fucridus prepositus et filius ejus Wauterius Garinus servitor ipsius Hugonis Androldus servus Symonis Wauterius filius Rotgerii Rainaudus Senex Robertus piscator Constantius furnarius et Aduinus de Sancto Memorio et Dudo filius ejus Pro hoc beneficio obtinuit a domno Roberto primo ecclesie Molismensis abbate et a fratribus ejusdem loci ut pro eo per omnia sicut pro uno ex ipsis ageretur videlicet in elemosina in tricenario et septenario anniversariusque ejus in libro cum ceteris annotaretur Ut autem hec supradicta largicio fixa atque inmutabilis permaneret futuro tempore voluit eam isdem Symon post mortem Hugonis denuo renovare et coram suis hominibus itidem relaudare Hujus ergo posterioris concessionis fuerunt quamplurimi testes diverse conditionis et etatis homines Teobaudus de Mariaco Pontius filius Frederici Robertus de Sancto Quintino Robertus filius Warnerii Letericus Wido de Vendoperio Walterius filius Rogerii Bescelinus piscator Wauterius Bruslatus Walterius de Bliva Laudavit etiam hoc Risiendis uxor ejus cum infantibus suis