Charter Document - 06330244

Charter Document - 06330244


Charter Number: 06330244
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis + Ego Hludovicus Philippi regis Francorum filius Deique gratia rex designatus volo notum fieri omnibus tam futuris quam presentibus quod concedo et sigillo meo corroboro illud donum quod soror mea Constantia dedit + ecclesie Sancte Marie de Molismo scilicet ecclesiam Sancte Waburgis juxta Atiniacum sitam et omnia crementa que postea dedit Testes sunt Symon de Nielflo Paganus de Gisort Frogerius Catalaunensis Stephanus de Galanno Herluinus magister domni Ludovici et Symon capellanus