Charter Document - 06330243

Charter Document - 06330243


Charter Number: 06330243
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1114
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum facimus presentibus et futuris omnibus quod matrona quedam Adelicia nomine cum illius ecclesie que apud villam Feres dictam sita est terciam partem integre possideret ipsius tercie partis terciam iterum partem in reditu tritici ecclesie Molismensi condonavit reliquos autem redditus minutarum rerum prefate ecclesie ad integrum attribuit annuente Hugone Plaiorensi a quo hoc beneficium usque ad illum diem tenuerat et ejus uxore Hujus rei testes illic affuerunt presentes hi Abbo Laherensis cum fratre suo Hugone et Ingelbaudus et Gocelinus Mauricius quoque et Otbertus