Charter Document - 06330241
Charter Number: | 06330241 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1113 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Milo Barri comes divinis preventus monitis cunctis xpistianitatis lorica fide nomineque precinctis manifestare cupio his meis presentibus litteris donum quod feci de Juliaco Molismensi ecclesie proprium ut si quando tergiversatione callida tocius bonitatis ignarus contra meum per posteros se erexerit datum scripto presenti deducto ad medium veritati cedere sua confusus importunitate perfidus sciat locum Misericordiam vero Dei de ipsius queso perpendite inenarrabili judicio quo memorati castri scilicet Juliaci quondam habitatores quia hunc eundem locum demoniis quam Deo aptare maluerunt depopulationi submissi probantur ac denuo ut ita dicam postpositione excoctum longissima per me hoc Dominus possessioni deputat Providens igitur tam mee quam parentum meorum vivorum ac defunctorum saluti trado Juliacum castrum quod fuit antecessoris mei comitis videlicet Milonis Deo et Sancte matri ejus Marie Molismensi cum omnibus appendiciis suis sicut ea continet Sancti Andree parrochia que dudum desubtus fuerat constituta laude uxoris mee et filiorum meorum Nec solum quod de eo in mea manebat dominicatura sed etiam quicquid de me tenentes dederunt vel daturi sunt ex eo Molismensi ecclesie laudo et confirmo ea scilicet ratione et devotione ut isdem locus religiosis ex integro deserviat feminis et cuncta ejus data a me vel ab aliis ut prediximus facta earum utilitatibus et victui deputata permaneant eedemque mulieres sub ordinatione Molismensis abbatis Deo servire quiete valeant Quarum victus et conversatio mea peticione per domnum Guidonem Molismensem abbatem et ejus conventum sic constituitur ut de proprio nutrimento et labore boumque suorum cultura et elemosinis fidelium in commune victum vestitumque recipiant servos vel ancillas ecclesias aut decimas villasque non habeant Sed si ab aliquo vel aliqua hec eis data fuerint Molismensi ecclesie permaneant aliud sane mobile Juliacenses teneant Terra etiam si eis data fuerit alia quam propriis carrucis excolere non queant Molismensi conceditur cenobio Quibus ad regimen sui tam corporum quam animarum quatuor deputabuntur monachi per Molismensem abbatem qui eas ab omni peculiaritatis vicio atque vagatione secundum Deum tueantur quarum si qua obierit que fratribus ecclesie Molismensis debetur oratio ac beneficium et pro ipsa persolvetur Sed et silvatica eis indumenta preter coopertoria in perpetuum prohibentur