Charter Document - 06330239
Charter Number: | 06330239 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Scripture sacre auctoritate malignantis temptamina respuere recti vero tramitis gressus Spiritus sancti gratia renati adgredi commonemur qui nonnisi pomposa istius mundi oblectamenta conculcando a nobis perfecte conprehendi queunt Ideoque hujus vite labilis amenitatem postponentes de mammona iniquitatis edificemus nobis thesaurum non deficientem in celis ubi nec erugo nec tinea demolitur nec senectus ulla occurrens nec mortis jura letantium vota preoccupant ubi est juventutis flos omni remota invalitudine perseverans et carens termino jocunditas Vere enim confiteri ausus sum qui ista non credit non adherere Xpisto Nam ut verum fatear non solum nostre religionis sed etiam gentilium doctissimi de futura piorum quiete repromissa impiorumque confutacione plurima cecinere quod scilicet vergente Xpisto juxta illud Virgilianum Tunc ferrea primum Desinet ac toto surget gens aurea mundo cum qui minima pro Deo dimiserint remuneratione immortali dotabuntur Quibus fretus instrumentis sapientium monitu ego Gaufredus de Trecis filius Otranni concedo sancte Molismensi ecclesie ut multociens feci laudantibus filiis meis Otranno et Hugone nunc vero tam presente quam confirmante juniore Gaufredo atrium de Sancto Patroclo et ecclesiam medietatemque servorum et ancillarum mearum et tocius allodii quod ibidem possideo tam in nemoribus quam in planicie et pratis et domibus et aquis Post mortem vero meam ipsam medietatem memorati allodii quam nunc retineo vivens similiter ejusdem Molismensis cenobii cultoribus libere possidendam concedo Idem vero de justicia ipsius statuo ut medietatem me vivente post obitum vero meum universam relinquo Ea denique que in ecclesiis et molendinis et servis et ancillis dudum concesseram vel de quibus scripta apud illos habentur nunc quoque confirmo presentibus his magistro Drogone archidiachono Osberto heremita Milone Barri comite Bartholomeo milite ejusdem castri Matheo filio Grimaudi de Trecis et multis aliis Concedo hoc donum patris mei et confirmo ego Gaufredus Furnarius in presentia abbatis et tocius capituli Molismi confirmantibus memoratis viris qui si necesse fuerit quod absit testes horum existant idonei Acta sunt hec in die octava Pasche nonis aprilis in capitulo Molismensi