Charter Document - 06330234
Charter Number: | 06330234 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1112 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte ecclesie fidelibus hujus cartule testimonio notificare volumus quod domnus Milo constabularius castri Sarmasie dominus tempore Widonis abbatis calumpniatus fuit Molismensi ecclesie allodium Colanni dicens sibi provenire illud allodium hereditario jure ex parte sue uxoris quod ipsius ecclesie fratres liberum atque solutum tenuerant amplius quam triginta annis Cumque accepta die tam domnus abbas quam ipse Milo de eadem calumpnia placitaturi apud Castellionem convenissent volente Deo facta est ibidem concordia per manum domni Joceranni Lingonensis episcopi et per manum domni Hugonis ducis et per manum domni Milonis consulis Barri ibidemque predictus Milo interventu supradictorum principum aliorumque procerum ejusdem castri remisit omnem calumpniam ecclesie Molismensi Et ut deinceps penitus tolleretur omnis occasio calumpnie domnus abbas Guido et alii fratres dederunt illi centum solidos de bonis ecclesie et uxori ejus decem solidos dederunt ad emendum anulum aureum pro laude ipsius concordie Rainerius dapifer Evrardus de Buisso Godefridus de Molismo Bartholomeus de Barro Tecelinus de Polesiaco sunt testes conventionis istius Remissionem igitur calumpnie Colanni quam domnus Milo fecerat apud Castellionem in presentia supradictorum testium ecclesie Molismensi et domno Guidoni abbati laudaverunt et confirmaverunt postea apud Sarmasiam scilicet in aula castelli mater uxoris ejus nomine Adelina et domina Margareta uxor ejus de quarum patrimonio allodium sibi provenerat et filia ejus Helisabeth Testes ejusdem laudis Gislebertus de Grisiniaco Guillelmus Mala Pars Hugo Esperons et filius ejus Pontius et Gislerius prepositus Henricus et Pontius clientes Xpistianus de Colanno