Charter Document - 06330232
| Charter Number: | 06330232 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1076 - 1113 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis fidelibus litterali inditio annotari que elemosinatim vel emptione aliqua Dei traduntur ecclesiis a secularibus convenit ut si aliquando mendacii compositor tanti muneris largitatibus obesse voluerit veritatis compositionem scripto ad medium deducto ut decet confutetur Quapropter nos Molismenses ut falsitatis insidias evadamus cunctis Deum timentibus innotescimus quod Gislebertus de Frasneo nepotesque sui dederunt Deo et Sancte Marie Molismensi quicquid possessionis proprie habere videbantur in Villare et Marcennaco et Chaunnaco Gislam quoque et filios ipsius apud [] commorantem Testes sunt horum Milo de Monte Barro et Petrus miles ejus filius Rainerii et Godefridus Molismensis De mancipiis vero nostris affuerunt Marinus de Lanea et Guilelmus de Maise Bonellus quoque et Henricus de Chaunnaco Quia vero hoc donum in potestate cellerii commissum est idem scilicet Rubeum Montem expetens coram militibus ville illius confirmari voluit quod et libenter tam Gislebertus quam memorati nepotes confirmatum sanxerunt Testes existunt hujus rei Odo vicecomes et uterque Rainaudus filius Hilduis et filius Joceranni Wido de Porta Hosmundus et Hunbaudus frater ejus et Hugo de Aiseio Adjunctum est etiam in memoria beneficii collati ut congruentibus horis venientes tam avunculus quam nepotes Molismo karitative suscipiantur et que necessaria corporum sustentacioni fuerint amministrentur
