Charter Document - 06330230

Charter Document - 06330230


Charter Number: 06330230
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Presentibus et futuris commendamus fidelibus quod Wido Cardo de Montiniaco primogenitum suum nomine Philippum Molismensi tradens ecclesie ut monachus efficeretur dedit Deo et Beate Marie partem suam decime quam tenebat apud Chaile laude et concessu Johannis de Lagniaco de cujus erat feodo Concessit etiam de eo quod sibi attinebat apud Trecheium omnem medietatem ubicumque fuisset tam in agris pratis pascuis quam in nemoribus et planis Huic vero dono addidit quicquid apud Clare tenebat ex integro preter solam aream quam sibi proprie retinuit Affuerunt huic dono legitimi testes Hugo de Pedano Montiniaci dominus Hugo de Montiniaco Odo de Rubeo Monte Gibuinus de Buce Quia vero hujus devotissimi viri memorati scilicet Widonis largicione apud Trecheium jam non modice creverat Molismensis ecclesia residuas partes terre illius que adhuc in plurimorum manus versabantur domnus Heldinus avunculus Manasse de Jassia ab ipsis requisivit heredibus erat enim jam Molismensium monachus et ad profectus ecclesie augendos apud Chaile constitutus Laudavit igitur memorato petente Heldino Hugo de Montiniaco Molismensibus quicquid tenebat in Trecheio concedente uxore sua Emelina et Anjolsendi que non Hugonis sed Emeline fuerat filia Actum est hoc fautore Hugone Montiniaci domino teste memorato Widone Gauterio Apto Olrico Querela Dodone preposito Dedit preterea partem suam Molismo Odo Caper de Merlenniaco accipiens de bonis ecclesie laudante uxore sua filia Hugonis Merelli nichil sibi ultra apud Trecheium retentans his testibus existentibus Hugone de Montiniaco Odone de Folvio Bovone de Merlenniaco Partem vero suam ipsius terre Molismensibus concesserunt Robertus de Trecheio et Odo filius ejus testantibus Hugone de Montiniaco Widone qui Cardo dicitur Giraudo de Trecheio Concessit preterea Odo de Rubeo Monte quicquid apud Trecheum tenebat Deo et Beate Marie Molismensi laude domni Heldini de quo tenebat generoque suo laudante Achardo de Pisce cum Pagana uxore sua Hugo vero de Montiniaco et Guido Cardo testes sunt horum et Giraudus de Trecheio tresque filii ejus Sciendum vero est quod Gauterius Montiniaci dominus honoris castri successor effectus laudavit et concessit pro anima patris sui quicquid de suo allodio quod erat apud Chaile datum Molismo fuerat et quicquid de suo casamento apud Trecheium Wido igitur de Tullione concessit Molismo partem suam de Trechei decima laudante Herveio de Lanniaco de quo tenebat teste Johanne de Lanniaco Odone de Forvio Milone presbitero Guilelmo de Forvio filio Odonis Johanne preposito Quod multo post calumpniatus est Odo filius Hermensennis quoniam neptam Guidonis de Tullione acceperat in uxorem sed habito inde judicio apud Fontanas Molismensibus sicut tenuerant tenere decreverunt qui advenerant ex utraque parte teste Gualterio Montiniaci domino Gaufredo filio Otranni Theoderico Warrello Bosone de Molummis Godefrido de Molismo Ansello filio Fromundi Lamberto de Praalain Iterio Carduo Guilelmo Decano Widonis Rufi filio Wiardo