Charter Document - 06330229
Charter Number: | 06330229 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1075 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorie futurorum tradimus quod Waulterius de Hispania accipiens in matrimonio Anjolsendim filiastram Hugonis Montiniaci calumpniatus est quod isdem Hugo Molismensi ecclesie apud Trecheium concesserat dicens ex parte non sua sed sue esse uxoris Quapropter memoratus Hugo jam monachus de bonis ecclesie ei concessit quantum placuit et laudavit tam Walterius quam Anjolsendis donum quod factum fuerat antea quod etiam Anjolsendis pridem non maritata laudaverat Unde testes sunt Wido Carduo Odo de Rubeo Monte Doo prepositus Wido filius Giraudi de Trecheio Laudavit hoc Gualterius de Montiniaco et quicquid apud Molismum de suo dederat casamento Walterius de Hispania