Charter Document - 06330227

Charter Document - 06330227


Charter Number: 06330227
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1107 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte Molismensis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quod domnus Robertus de Riceiaco donavit predicte ecclesie [et fratribus] in eadem Deo servientibus pro anima uxoris sue Agne eodem die quo honorifice a fratribus suscepta et sepulta fuit convocatis post tumulationem corporis generaliter pluribus in capitulo Barri et Cacenniaci aliorumque locorum militibus hoc quod in decima ville Essoiaci habebat scilicet terciam partem ejusdem decime quam a domno Milone Barri consule pro septem libris denariorum in pheodo tenebat Donavit quoque mansum unum apud Velonissam et Dodam ancillam suam cum infantibus suis scilicet conjugem Theodorici qui eumdem mansum tenet Quartam partem terre de Moris in pratis in silvis et in agricultura et ubicumque sita sit similiter ibi donavit laudante domno Ansirico de Chacenniaco a quo tenebat illam in pheodo et ancillam unam apud Busseriacum que vocatur Aremburgis quam habebat ex parte sue uxoris Postquam hec omnia que supradiximus predictus Robertus denominavit atque donavit fratribus in capitulo monente domno Girbaudo priore per librum unum obtulit donum super altare beate Marie Testes Guillelmus Decanus Haymo de Brie filiique ejus Hugo et Gunterius Bartholomeus de Barro Petrus de Brie et filii ejus Ricardus de Barro Godefridus de Molismo