Charter Document - 06330225

Charter Document - 06330225


Charter Number: 06330225
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1075 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Letericus de Villione bono ductus spiritu in senectute sua dedit ecclesie Molismensi suam partem decime de Trecheio laude et concessu domni Guidonis de Tullione de quo hanc tenebat Dedit etiam apud Artunnacum terram quam Ingelbertus de Artunnaco in wademonio ab eo acceperat et hec omnia laude et assensu fratris sui Pagani et nepotis sui Bovonis nomine cui hoc concesserat si sine herede moreretur Factum est hoc donum per manus domni Hugonis de Montiniaco qui monachus erat Molismensis ecclesie qui etiam ex parte Molismensium hunc ipsum Lethericum in prebenda ecclesie quamdiu viveret recepit et ipsum Bovonem adholescentulum secum habuit usque ad mortem Testes sunt horum Theobaudus de Clariaco et Iterius frater ejus quorum consilio hoc fecit Lethericus quorumque precibus sicut diximus in prebenda receptus est Olricus Querela et Hugo de Molummis Hugo de Esmiers et Alluinus frater ejus