Charter Document - 06330224
Charter Number: | 06330224 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1075 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus notum sit fidelibus quod Theobaudus de Clariaco et Iterius frater ejus quendam suum militem nomine Letherium paupertate pressum commendaverunt Hugoni de Montiniaco qui tunc Molismense sub monachili scena inhabitabat cenobium hac scilicet ratione ut benefaceret ei de bonis ecclesie quibus indigebat ipse vero Lethericus pro sua suorumque antecessorum salute Molismensi cuncta que possidebat daret ecclesie His Lethericus libenter annuens Beate Marie Molismensi totum dedit allodium suum ubicumque erat et terram apud Artunacum quandam que vocatur terra Sancti Dionisii laude Engelberti de Artunnaco qui hanc in wademonio ab eodem Letherico susceperat Dedit etiam que apud Trecheium tenebat in decima et in foreste et cuncta sua in quibuscumque locis erant laude Pagani fratris sui et laude eorum de quorum casamento tenebat Widonis scilicet de Tullione atque Hugonis de Montiniaco Testes sunt horum memorati fratres Theobaudus et Letherius Olricus Querela Engelbertus de Artunnaco Hugo de Esmercio Ailuinus Pes Latronis Wido de Trecheio