Charter Document - 06330221
Charter Number: | 06330221 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1100 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Molismensis ecclesie fidelibus certum esse volumus quod quidam Tornodorensis presbiter Arembertus nomine in vigilia Assumptionis sancte Marie presentavit se ipsum Molismensi capitulo et a domno Hilberto priore et a ceteris fratribus societatem ejusdem ecclesie suppliciter expetens sue peticionis effectum impetravit Postquam predictus prior expetita societate et participatione omnium beneficiorum predicte ecclesie laudantibus fratribus per librum illum investivit deinde se ipsum et quicquid apud Tornodorum habebat scilicet domum suam et totum censum suum et vineas suas et quicquid deinceps edificare vel adquirere posset totum Molismensi ecclesie libere donavit tali scilicet conventione quod si monachus fieri vellet in eadem ecclesia religionis habitum acciperet Si vero noluerit monacus effici non tamen minus propter hoc omnia sua sicut jam prediximus Molismenses habebunt monachi nisi solummodo edificia illa que apud Molummas habebat que antea donaverat monachis ipsius loci